Ioannes Baptista (Johannes Baptist) Fischart, dictus Mentzer (i. e. Moguntinus, ob patris originem; natus anno 1546 aut 1547 Argentorati; mortuus anno 1591 in Forbach), fuit scriptor linguae Theodiscae altae ineuntis.

Ioannes Fischart

Fischart, qui primo fuit Lutheranus, postea Calvinista, in morum perversitatem, papatum ac Iesuitas scripsit. Fere omnia Fischarti opera exempla imitantur. Artifex fuit satirae et verborum ludendorum, ob numerosa verba inventa praeclarus est, saepe inhumane sive rustice scripsit (ut alii auctores huius generis, quod Grobianismus, i.e. rusticitas, dicitur). Opus notissimum est Affenteurliche und ungeheurliche Geschichtschrift (1575), libera Francisci Rabelaesi operis Gargantuae versio cum additamentis, quod postea nomine Affentheurlich naupengeheurliche Geschichtklitterung editum est.

Vita recensere

 
Monumentum Argentorati
 
Libellus consolatorius de podagra, 1577

Filius herbarum aginatoris Ioannis Fischer eruditionem amplexam habuit, etiam a consobrino Casparo Scheid Wormatiae. Anno 1574 Basileae in iurisprudentia doctoratu laureatus anno 1581 Spirae advocatus camerae regiae creatus est. Circa annum 1583 administrator primus in oppido Forbach fuit.

Opera eius magna annis inter 1575 et 1581 pacta sunt, quibus plerumque Argentorati generum Jobin typographum adiuvabat. Amore patriae inflammatus inter protestanticos scriptores fecundissimos epochae antireformatoriae numerari potest. Non solum classicarum peritus fuit sed etiam litterarum Francogallicarum Theodiscarumque. Descriptiones eius miras de omnibus vitae quotidianae circumstantiis valore historico egregio esse constat. Procul dubio eius itinera scientias et de mundo et de hominibus auxerunt; tamen quoad persecutionem strigarum superstitionem contemporaneam non reliquit velut patet in interpretatione operis Bodini »De magorum daemonomania« (Argentorati 1581). Insuper, cum advocatus tribunalis esset, anno 1582 vulgari iussit opus »Malleus malleficarum« et similia alia abominanda de strigis, quae dicebantur. Fischart poeta sermone volubili, forti et imaginoso excellebat, qui autem multa, non multum scribens longitudinem nonumquam taediosas vix compescebat .

Inter poemata mentionis sint digna: »Eulenspiegel Reimensweiß« (Francofurti), versificatio libri popularis illustris; »S. Dominici und S. Francisci Leben« (1571), satura contra ordines Dominicanorum et Franciscanorum; ; »Beschreibung des vielkörnigen Hütleins« (1580), contra iesuitas protestancorum adversarios summos; »Flöhhatz, Weibertratz« (Argentorai 1573), de lite inter pulices et mulieres quadam; »Das glückhafft Schiff von Zürich« (1576), de Turicensium migratione cum pulte miliacia Turico Argentoratum frumine post adventum adhuc calido. Praeterea epigrammata multa acuta scripsit partim xylographias attitulantia, e.g. »Lob der Laute«, »Ermahnung an die lieben Teutschen«, »Ermahnung zu christlicher Kinderzucht«, »Lob des Landlusts«. Apud »Podagrammisch Trostbüchlein« (Argentorati 1577) podagram occasionem praesentat facetiarum faciendarum, qui morbus omnes ordines sociales init. Beatitudo vitae domesticae narratur in opusculo »Philosophisch Ehzuchtbüchlein« (Argentorati 1578), cui insunt (idem valet in opere »Podagrammisch Trostbüchlein«) multae conversiones.

In satura autem »Aller Practick Großmutter« (1572), quam Rabelaesus opere suo »Prognostication« inspiraverat, contra salisatores et hariolos invehitur. Opere »Bienenkorb des Heyligen Römischen Imenschwarms« (secundum versionem Batavicam quandam) Apostolicam Sedem vehementer ingreditur. Econtra etiam psalmorum paraphrasin perpulcram confecit necnon cantus ecclesiasticos dignos, in quibus lingua Theodisca Lutheri affabre adhibetur.

Opus maximum autem sine dubio est »Affentheurliche und ungeheurliche Geschichtschrift vom Leben, Rhaten und Thaten der vor langen weilen vollenwolbeschreiten Helden und Herren Grandgusier, Gargantoa und Pantagruel« (1575) ubi partim interpretatur opus Gargantuae partim ipse argumenta similia addit. Agitur de fabula Milesia satirica de heroe quae fabulis de equitibus modum in comicum sobrietate protestantica opponitur. Multis in locis lingua optime ludit in rebus contemporaneis cum sale criticandis. Itaque id opus in litteris quasi unicum fiebat. Inter alia scripta adhuc addamus elenchum satiricorum praetitulatum »Catalogus catalogorum perpetuo durabilis« (1590).

Opera recensere

Bibliographia recensere

  • Emil Weller: Neue Original-Poesieen Johann Fischarts. Hrsg. und mit einer literaturhistorischen Einleitung und neuen Aufschlüssen über J. Fischart versehen. H. W. Schmidt, Salinis Saxonicis 1854 (Digitalisat)
  • Ludwig Ganghofer: Johann Fischart und seine Verdeutschung des Rabelais. Theodor Ackermann, Monaci 1881
  • Erich Schmidt:  "Fischart, Johann", in: Allgemeine Deutsche Biographie, vol. 7 (Lipsiae: Duncker & Humblot, 1877), p. 31–47.
  • Leo Krell: Studien zur Sprache Fischarts aus seinen Reimen, Kgl. Hof- und Universitäts-Buchdruckerei Dr. C. Wolf & Sohn, 1912/1913.
  • Adolf Hauffen: Johann Fischart. Ein Literaturbild aus der Zeit der Gegenreformation. De Gruyter, Berolini 1921–1922
  • Hugo Sommerhalder: Johann Fischarts Werk. Eine Einführung. De Gruyter, Berolini 1960
  • Gustav BebermeyerFischart, Johann. In: Neue Deutsche Biographie (NDB). Band 5, Duncker & Humblot, Berlin 1961, S. 170 f. (Digitalisat).
  • Ulrich Seelbach: Ludus lectoris. Studien zum idealen Leser Johann Fischarts. Winter, Heidelbergae 2000, ISBN 3-8253-1109-0
  • Ulrich Seelbach: Fischart, Johann. In: Frühe Neuzeit in Deutschland 1520–1620. Literaturwissenschaftliches Verfasserlexikon [VL 16]. Bd. 2. De Gruyter, Berolini 2012, Sp. 358–383 (PDF

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Fischart spectant.
  Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Deutsche Biographie • Store norske leksikon