Wikidata Ioannes Christianus Ströbele
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 7 Iunii 1939; Salinae Saxonicae
Obitus: 29 Augusti 2022; Moabit
Patria: Germania

Familia

Genitores: Rudolf Ströbele;

Ioannes Christianus (Hans-Christian) Ströbele (natus Salinis Saxonicis die 7 Iunii 1939, mortuus die 29 Augusti 2022) fuit rerum politicarum peritus Germanicus factionis Foederis 90/Viridum.

Iuventus et munus recensere

Ströbele in oppido Marl scholam frequentavit, atque anno 1959 testimonium maturitatis accepit. Deinde tiro militavit. Ab anno 1960 Ströbele Heidelbergae et Berolini iurisprudentiae ac politicae studebat. Anno 1969 secundam probationem accepit, et dehinc Berolini iurisconsultus operam dabat. Ab anno 1970, defensor reorum Cohortis Exercitus Rubri (conventus tromocratorum extremae sinistrae) suscepit. Ab anno 1979, etiam diurnarii munere functus est.

Familia recensere

Ströbele uxorem duxit.

Cursus honorum recensere

Anno 1970 Ströbele sodalis factionis SPD factus est, sed anno 1975 e factione expulsus est, quod tromocrates "sodales cari" vocavisset. Ab anno 1979 sodalis factionis Viridum erat. Anno 1985 primo in Dietam Foederalem Germaniae suffectus est. Anno 1989 pro foedere regnandi cum SPD Berolini sub Gualtherio Momper nitebatur. Annis 1990 et 1991 cum duobus aliis praeses factionis erat. Ab hoc officio se recessit, cum Virides suffragium Dietae Foederalis perdidissent. Annis insequentibus Ströbele Berolini in pago Horto Bestiarum pro factione Viridum operam dedit. Anno 1998 in pago Berolino medio iterum legatus ad parlamentum Germanicum electus est, et annis 2002, 2005, 2009, atque 2013 refectus est. Anno 2017, non iam candidatus ad parlamentum Germaniae fuit.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Christianum Ströbele spectant.