Intermissio vel intervallum est recessus inter partes perfunctionis vel productionis, sicut ludus theatricus, opera, concentus, vel pellicula. Non confundendum est cum entr'acte (Francice, 'inter actus'), quod saeculo duodevicensimo fuit perfunctio cantata, saltata, vel dicta, vel perfunctio musica inter quoslibet actus peracta, quod principali perfunctioni non arte conexum est, et quod ergo in mundo operatico et theatrico perfunctio musica factus est quae per intermissionem duravit et in actum proximum sine pausa duxit.

Marmontel et Diderot intermissionem considerabant tempus quo actio re vera non desinit, sed extra scaenam persistere potest. "Intervallum spectatoribus, non actioni, est requies," scripsit Marmontel anno 1763.[1] "Traduntur personae fabulam agere per intervallum ab uno actu ad alium."[2] Intermissiones autem sunt plus quam tantum pausae dramaticae qui partes sunt structurae dramaticae: existere possunt ob alia consilia: spectatores scaenam plus quam duas horas difficiliter attendunt, atque histrionibus et aliis qui perfunguntur requiescendum est. Intermissiones occasionem scaenarum et ornatuum mutatorum dant. Praeterea, theatra per intermissiones cibum et potionem venumdare possunt.

Inter pelliculas notabiles quibus sunt intermissiones sunt:

Nexus interni

  1. Sententia Anglice conversa: "The interval is a rest for the spectators; not for the action."
  2. Anglice: "The characters are deemed to continue acting during the interval from one act to another."

Bibliographia

recensere
  • Andrews, Richard (2011). Re-Framing Literacy: Teaching and Learning in English and the Language Arts. Language, Culture, and Teaching. 6. Taylor & Francis. ISBN 9780415995528 
  • Brandon, James R., ed. (1992). Kabuki: Five Classic Plays. UNESCO collection of representative works. University of Hawaii Press. ISBN 9780824814267 
  • Charlton, David (1986). Grétry and the Growth of Opéra-comique. Cambridge opera handbooks. Cambridge University Press. ISBN 9780521251297 
  • Dessen, Alan C. (2002). Rescripting Shakespeare: The Text, the Director, and Modern Productions. Cambridge University Press. ISBN 9780521007986 
  • Goodridge, Janet (1999). Rhythm and Timing of Movement in Performance: Drama, Dance and Ceremony. Jessica Kingsley Publishers. ISBN 9781853025488 
  • Holland, Peter (1997). English Shakespeares: Shakespeare on the English Stage in the 1990s. Cambridge University Press. ISBN 9780521564762 
  • Pavis, Patrice; Shantz, Christine (1998). University of Toronto Press. ISBN 9780802081636 
  • Vapereau, Gustave. 1876. Dictionnaire universel des littératures. Lutetiae: Hachette. Praecipue pp. 708–709.