Aperire sectionem principem

Innocentius Hilarius Lotocky, O.S.B.M. (Ucrainice: Інокентій Ілярій Лотоцький, ЧСВВ; Anglice: Innocent Hilarion Lotocky, OSBM; natus in Stari Petlykivci, Ucraina, die 3 Novembris 1915; mortuus Chicagi, USA, die 4 Iulii 2013) erat episcopus Chicagiensis Ucrainorum.

VitaRecensere

Hilarius Lotocky natus est in Stari Petlykivci prope Bučač in regione Tarnopoliensi Ucrainae die 3 Novembrii 1915 in familia Stephani et Mariae de Tytyn Lotocky ut duorum fratrum et duorum sororum aetate minimus. Anno 1928 gymnasium apud monasterio Patrum Basilianorum in Bučač ingressus est et ibi vocationem suam religiosam affirmavit. Studiis in gymnasio Bučačensi expletis, die 5 Decembris 1932 is Ordinem Basilianum Sancti Iosaphat ingressus est, Innocentii nomen religiosum assumens. Novitiato expleto in monasterio Krechoviensi, die 20 Iulii 1934 vota simplicia nuncupavit, sollemnem autem professionem votorum perpetuorum in Ordine Basiliano emissit die 8 Augusti 1937 in Dobromyl.

Annibus 19341942 philosophiae et theologiae studebat in Lavriv et Cristinopoli Ucrainae, in Olomucio Cechiae et Vindobonae Austriae.

Die 24 Novembris 1940 in Olomucio Innocentius Lotocky ordinationem presbyteralem accepit a Paulo Gojdič, O.S.B.M., episcopo Prešoviensi.

Die 22 Decembris 1980 Ioannes Paulus Papa II eum nominavit episcopum eparchialem eparchiae Chicagiensis Sancti Nicolai Ucrainorum. Consecratus est in basilica Sanctae Sophiae in via Boccea Romae die 1 Martii 1981 ab Iosepho S.R.E. Cardinali Slipyj, Maiore Archiepiscopo Leopolitano Ucrainorum, Basilio Losten, episcopo Stanfordensi Ucrainorum, et Nilo Savaryn, O.S.B.M., episcopo Edmontonensi Ucrainorum.

Die 2 Iulii 1993 Innocentius Lotocky officio suo episcopi Chicagiensis aetatis causa renuntiavit.

Episcopus Innocentius Lotocky mortuus est Chicagi die 4 Iulii 2013.

Nexus externiRecensere

"Curriculum vitae" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)