Influentia

morbus
(Redirectum de Influenza)
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Influentia[1][2] vel influenza[3] vel grippa[4] vel grippus[3] vel febris catarrhalis epidemica[5] est morbus (vel accuratius pestilentia sive viralis infectio epidemica, quae provocatur a diversis viris familiae orthomyxoviridarum, quae attingunt aves et mammalia. Quidam, propter aliqua symptomata similia, influentiam gravedine confundunt. Sed gravedo per aliud virus datur.

Influentiae vira

Curus influentiae morbis cordis pulmonumque chronicis, velut in graviditate aggravescere queant.

Hodie quaedam substantiae medicamenta antiviralia in influentia tractanda notae sunt.

Symptomata vel influentiae signaRecensere

Qui influentia laborant, de more sentiunt:

Praeter haec symptomata, pueri aliquando alvi profluvio et abdominalibus doloribus laborant.

Asthma bronchiali vel aliis morbis pulmonum, cordis chronicis, metabolicis aegroti, velut in graviditate cursus influenzae graviores pati queant.

Influenza virusRecensere

Viri, influentiam efficiens, sunt viri biologica familiae Orthomyxoviridarum. Materia genetica eorum est ARN (acidum ribonucleicum). Eis genera haec:

ContagioRecensere

Influentia dissipatur praesertim per aerem, quando quis tussit aut sternuit. Tussis enim et sternutamentum spargunt particulas, quae virus continent. Influentia etiam transmittitur per contactum cum excrementis vel mucis avium pestilentia repletarum, vel per contactum cum superficie tabida.

Influentiae vira lumine solis, desinfectantibus detergentibusque possunt restingui. Virus potest quoque sapone restingui. Quam ob rem frequenter luere manus minuit contagionis periculum.

VaccinumRecensere

Pagi quidam offerunt vaccina antiinfluentialia. Aves cicures saepe vaccinis muniuntur ne fortuito influentiae incursu exterminentur.

Usitatissimum pro hominibus vaccinum est illud triceps, quod continet antigena purificata et fracta trium viralium stirpium. Quod vaccinum comprehendit, de more, subtypos influentiae viri A duos et stirpem influentiae viri B unam.

Triceps vaccinum minime praebet contagionis periculum. Verumtamen vaccinum, quod pro aliquo anno fabricatur, pro anno sequenti potest nihil proficere, quia influentiae virus celeriter mutat veteres stirpes suas in novas.

Ad curam eorum, qui influentia laborant, quaedam medicamenta antiviralia adhibentur, ut oseltamovirum.

EpidemiaeRecensere

Influentia, per universum terrarum orbem, quibusdam epidemiarum tempestatibus dissipatur. Quae epidemiae quotannis casuum gravium afferunt inter tres et quinque milliones; occidunt vero hominum inter ducenta quinquaginta et quingenta milia. Hic numerus potest ad milliones crescere, quando datur pandemia.

Per saeculum XX, propter novam influentiae viri stirpem tres pandemiae occiderunt hominum plus quam decem milliones. In plerisque casibus, novae viri stirpes apparent, quando virus, quod iam est, ex alia animali specie diffunditur in homines, vel quando stirps, quae hominibus inest, colligit nova gena ex viro, quod solas aves aut suina contaminat.

Quaedam viri stirps aviaria, dicta H5N1, suscitavit sollicitudinem de nova influentiae pandemia, ante annum 2000, sed haec mutavit se in aliquam formam quae difficiliter transit ad humanos. Mense Aprili anni 2009, facta est pandemia novae cuiusdam stirps, quae miscebat gena stirpium humanae, aviariae et suinae. Haec stirps dicebatur H1N1 vel influentia suina.

Therapia influentiae antiviralisRecensere

Drogae antivirales, quae in influentia tractanda utiles apparent, sunt Baloxavirum marboxilum et Oseltamivirum et Zanamivirum.

Baloxavirum marboxilumRecensere

Baloxavirum in acidum convertitur, quod enzymi ribonucleasis inhibitor agit[6].

OseltamivirumRecensere

  Commentatio principalis: Oseltamivirum

Oseltamivirum est enzymi neuraminidasis inhibitor. Effectus adversarii rarius possunt esse nausea et vomitus[7]. Oseltamivirum in ordinis mundi sanitarii indicem exemplarem medicamentorum essentialium receptum est.

ZanamivirumRecensere

Zanamivirum est enzymi neuraminidasis inhibitor et pulvis per os consumitur. Medicamentum cursum in melius amplificare potest[8].

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Kraus, L.A. (1844). Kritisch-etymologisches medicinisches Lexikon (Dritte Auflage). Göttingen: Verlag der Deuerlich- und Dieterichschen Buchhandlung.
  2. Medical Lexicon: A Dictionary of Medical Science, Robely Dunglison 8th Ed. (1851); Confer catch the flu
  3. 3.0 3.1 Arnaudov, G.D. (1964). Terminologia medica polyglotta. Latinum-Bulgarski-Russkij-English-Français-Deutsch. Sofia: Editio medicina et physcultura.
  4. Words (sc. Verba), a Gulielmo Whitaker creatum, programma computatrale quod flexionem vel coniugationem vocabulorum Latinorum notat, eaque in Linguam Anglicam convertit. Vide nexum externum: Words.exe.
  5. Epidemic influenza: notes on its origin and method of spread (1891), ubi dantur: "catarrhus febrilis, febris catarrhosa, catarrhus epidemicus, febris catarrhalis epidemica, catarrhus a contagio, morbus catarrhalis, fluxio catarrhalis, synochus catarrhalis, febris catarrhalis, defluxio catarrhalis".
  6. Ison M. G., Portsmouth S., et al. (Oct 2020). "Early treatment with baloxavir marboxil in high-risk adolescent and adult outpatients with uncomplicated influenza (CAPSTONE-2): a randomised, placebo-controlled, phase 3 trial". The Lancet. Infectious diseases 20 (10): 1204-14 
  7. Jefferson T., Jones M., et al. (2014). "Oseltamivir for influenza in adults and children: systematic review of clinical study reports and summary of regulatory comments". British Medical Journal 348: g2545 
  8. Heneghan C. J., Onakpoya I., et al. (Apr 2014). "Zanamivir for influenza in adults and children: systematic review of clinical study reports and summary of regulatory comments". British Medical Journal 348: g2547 

Nexus externiRecensere