Wolfgangus Amadeus Mozart viginti duo melodrama (Opern vel opere) variorum generum composuit. Hic index cum parva spectacula imitatoris iuvenis, tum superba melodrama artificis adulti comprehendit. Tria ex melodramatibus imperfectis relictis solum multis annis post mortem Mozarti in scaena producta sunt. melodramata compositoris maturi classica habentur et constanter in theatris per orbem terrarum ludantur.[1]

Proscriptio primae actionis Die Zauberflöte die 30 Septembris 1791

A pueritia Mozart, scribit David Cairns, "extraordinariam facultatem habuit accipiendarum discendarumque earum partium novi generis quae ei utilissimae erant".[2] In litteris patri die 7 Februarii 1778 scriptis, Mozart scripsit, "possum satis, ut scis, omnia genera compositionum accipere atque imitari".[3] In primis melodramatibus formas a maioribus traditas secutus est, quae erant opera seria, et opera buffa Italicae ac Singspiel Germanicum. Mozart adultus, dixit Nicolaus Kenyon, "has omnes formas copiá suarum notionum novarum acuit",[4]; ita in melodramate Don Giovanni synthesin duorum generum Italicorum perfecit, personam seria in Donna Anna, buffa in Leporello et Zerlina, ac seria-buffa in Donna Elvira scribens.[1] Notiones etiam de personis in primis melodramatibus introductae deinde sunt excultae. melodramata posteriora personas muliebres notabiles ostendunt, praesertim suaves et astutas soubrettes Vindobonenses.[5]

Libelli melodramatum e pluribus fontibus veniunt; prima melodramata saepe fuerunt accommodationes operum anteriorum.[6] Primus scriptor libelli a Mozarto ipse electus fuit, ut videtur, Ioannes Baptista Varesco, qui libellum Idomeneo anno 1781 scripsit.[7] Quinque post annos collaborationem diuturnam coepit cum Laurentio Da Ponte, quem . Mozart musicae compositor volebat in scriptione libelli quoque auctoritatem habere, ut is musicae serviat, et saepe scriptoribus persuadebat ut libellos rescriberent.

Index recensere

Numerus Köchel[8] Annus compositionis Titulus Lingua Genus melodramatis[9] Scriptor libelli[10] Voces[11] Prima productio[12]
K.35 1767 Die Schuldigkeit des ersten Gebots, Pars I[13]
Latine: Obligatio primi praecepti
Partitura
Theodisce Singspiel (ludus cantus) sacer Ignaz von Weiser[14] 3 superia, 2 tenores In palatio archiepiscopi Salisburgi, die 12 Martii 1767
K.38 1767 Apollo et Hyacinthus
Partitura
Latine Versio musica libelli Latini[15] Rufinus Widl, ad exemplar Ovidii Metamorphosium 2 superia, 2 alti pueriles, 1 tenor, 2 bassi, chorus[16] In magna aula Universitatis Salisburgensis, die 13 Maii 1767
K.50[17] 1768 Bastien und Bastienne
Latine: Bastianus et Bastiana
Partitura
Theodisce Singspiel in uno actu F. W. Weiskern et J. H. Muller[18] 1 superius, 1 tenor, 1 bassus Prima actio confirmata: in Architektenhaus Berolini, die 2 Octobris 1890. Actio non confirmata: Vindobonae, die Octobris 1768, in horto doctoris Francisci Mesmer.[19]
K.51[20] 1768 La finta semplice
Latine: Fictus stultus
Partitura
Italiane Opera buffa in tribus actibus Marcus Coltellini, opus Caroli Goldoni retractans 2 superia, 1 contrcontratenor altus (vel mezzo-soprano), 2 tenores, 2 bassi[21] In palatio archiepiscopi Salisburgi, die 1 Maii 1769.
K.87[22] 1770 Mitridate, re di Ponto
Latine: Mithridates, rex Ponti
Partitura
Italiane Opera seria in tribus actibus Vittorio Amedeo Cigna-Santi, ex conversione Italiana, a Iosepho Parini facta, fabulae Ioannis Racine Mithridate. 4 superia, 1 altus, 2 tenores[23] In Theatro regio ducali Mediolani, die 26 Decembris 1770
K.111 1771 Ascanio in Alba
Latine: Ascanius in Alba
Partitura
Italiane Festum theatrale[24] in duobus actibus Giuseppe Parini 4 superia, 1 tenor, chorus[25] In Theatro regio ducali Mediolani, die 17 Octobris 1771
K.126 1772 Il sogno di Scipione
Latine: Somnium Scipionis
Partitura
Italiane Azione teatrale (actio theatralis), vel serenata drammatica (dramaticum carmen sub divo cantum), in uno actu Petrus Metastasius, ex libro Ciceronis 3 superia, 3 tenores, chorus Domi archiepiscopi Salisburgi, fortasse die 1 Maii 1772[26]
K.135 1772 Lucio Silla
Latine: Lucius Sulla
Partitura
Italiane Dramma per musica (Drama musicae scriptum) in tribus actibus Ioannes de Gamerra, fabula a Metastasio retractata 4 superia, 2 tenores, chorus[27] In Theatro Regio Ducali Mediolani, die 26 Decembris 1772
K.196 1774 La finta giardiniera

Latine: Ficta hortulana
Partitura

Italiane Dramma giocoso (drama iocosum) in tribus actibus[28] Probabiliter Giuseppe Petrosellini(it)[29] 4 superia, 2 tenores, 1 bassus, chorus[30] In Redoutensaal Monaci, die 13 Ianuarii 1775
K.208 1775 Il re pastore
Latine: Rex pastor
Partitura
Italiane Serenata in duobus actibus Metastasio, amended by Giambattista Varesco[31] 3 superia, 2 tenores[32] In palatio archiepiscopi Salisburgi, die 23 Aprilis 1775
K.345[33] 1773 et 1779 Thamos, König in Ägypten
Latine: Thamos, rex Aegypti
Partitura
Theodisce Chori et entr'actes (musica inter actus) pro fabula heroica Tobias Philippus von Gebler Chorus et cantores soli: superia, alti, tenores, bassi In Theater am Kärntnertor Vindobonae, die 4 Aprilis 1774 (duo chori); prima productio plena Salisburgi annis 1779–80.
K.344[34] 1779 Zaide
Latine: Zaide
Partitura
Theodisce Singspiel (imperfectum) Iohannes Andreas Schachtner, a fabula Voltarii Zaïre 1 superius, 2 tenores, 2 bassi, parvus chorus 4 tenorum, 1 partes loquentes Francofurti die 27 Ianuarii 1866. In vita Mozarti non actum.
K.366 1780–81 Idomeneo, re di Creta
Latine: Idomeneus, rex Cretae
Partitura
Italiane Dramma per musica in tribus actibus Giambattista Varesco, opus Antonii Danchet retractans 3 superia, 1 mezzo-soprani, 4 tenores, 1 barytonus, 2 bassi, chorus[35] In Theatro aulae (nunc Theatrum Cuvilliés (Cuvilliés-Theater) Monaci, die 29 Ianuarii 1781
K.384 1782 Die Entführung aus dem Serail
Latine: Raptus ex seraio
Partitura
Theodisce Singspiel in tribus actibus Gottlieb Stephanie, based on text by Christoph Friedrich Bretzner 2 superia, 2 tenores, 1 bassus, 2 partes loquentes[36] In Theatrum castelli (Burgtheater) Vindobonae, die 16 Iulii 1782
K.422 1784 L'oca del Cairo
Latine: Anser Cairi
Partitura
Italiane Dramma per musica (imperfectum) in tribus actibus Giambattista Varesco (Temporariae) 4 superia, 2 tenores, 2 bassi, chorus In Theatro phantasiarum Parisianarum (Théâtre des Fantaisies-Parisiennes) Lutetiae, die 6 Iunii 1867. In vita Mozarti non actum.
K.430[37] 1784 Lo sposo deluso
Latine: Sponsus delusus
Partitura
Italiane Opera buffa (imperfecta) in duobus actibus Ignotus. Libellus olim Laurentio Da Ponte ascribebatur,[38] sed fortasse a Iosepho Petrosellini scriptus est.[39][40] (Provisional) 3 superia, 2 tenores, 2 bassi In Theatro phantasiarum Parisianarum Lutetiae, die 6 Iunii 1867.[41] In vita Mozarti non actum.
K.486 1786 Der Schauspieldirektor
Latine: Director spectaculi
Partitura
Theodisce Comoedia cum musica in uno actu Gottlieb Stephanie 2 superia, 1 tenor, 1 bassus, 6 partes loquentes In Palatio Belli Fontis Vindobonae, die 7 Februarii 1786
K.492 1786 Le nozze di Figaro
Latine: Nuptiae Figari
Partitura
Italiane Opera buffa in quattuor actibus Laurentius da Ponte, ex fabula Petri Beaumarchais 3 superia, 2 mezzo-soprani, 2 tenores, 1 barytonus, 3 bassi, chorus[42] In Theatro castelli Vindobonae, die 1 Maii 1786
K.527 1787 Don Giovanni[43]
Latine: Dominus Ioannes
Partitura
Italiane Dramma giocoso in duobus actibus Laurentius Da Ponte, opus Thyrsi de Molina retractans 3 superia, 1 tenor, 1 barytonus, 3 bassi, chorus In Theatro ordinum Pragae, die 29 Octobris 1787[44]
K.588 1790 Così fan tutte
Latine: Ita faciunt omnes mulieres[45]
Partitura
Italiane Dramma giocoso in duobus actibus Laurentius Da Ponte 3 superia, 1 tenor, 1 barytonus, 1 bassus, chorus In Theatro castelli Vindobonae, die 26 Ianuarii 1790
K.592a 1790 Der Stein der Weisen
Latine: Lapis philosophorum
Pasticcio (opus mixtus), cum Iohanne Baptista Henneberg, Francisco Xaverio Gerl, Benedicto Schack, Emmanuele Schikaneder compositus.
Theodisce Singspiel in duobus actibus Emanuel Schikaneder 3 superia, 2 tenores, 2 barytoni, 1 bassus, 1 partes loquentes In Theatro Wiedenensi (Theater auf der Wieden) Vindobonae, die 11 Septembris 1790
K.621 1791 La clemenza di Tito
Latine: Clementia Titi
Partitura
Italiane Opera seria in duobus actibus Metastasio, a Catherino Mazzolà retractatus 2 superia, 2 mezzo-soprani, 1 tenor, 1 bassus, chorus[46] In Theatro ordinum Prahae, die 6 Septembris 1791
K.620 1791 Die Zauberflöte
Latine: Tibia magica
Partitura
Theodisce Singspiel in duobus actibus Emanuel Schikaneder 6 superia, 2 mezzo-soprani, 1 altus, 4 tenores, 1 barytonus, 4 bassi, chorus Theater auf der Wieden Vindobonae, die 30 Septembris 1791

Notae recensere

Notes

  1. 1.0 1.1 Kenyon, pp. 283–85
  2. "an extraordinary capacity [...] for seizing on and assimilating whatever in a newly encountered style (was) most useful to him". Cairns, p. 11.
  3. "[I]ch kann so ziemlich, wie sie wissen, alle art und stÿl vom Compositions annehmen und nachahmen". Wolfgangus Mozart, "Brief, 1778-02-07", Mozart Briefe und Dokumente – Online-Edition.
  4. "Enhanced all of these forms with the richness of his innovation". Kenyon, p. 283.
  5. Osborne, pp. 191–92
  6. Exempli gratia, liber Metastasii Il re pastore anno 1751 scriptus erat et iam antea ad musicam accommodatus erat. Kenyon, p. 303
  7. Kenyon, p. 308
  8. Numeri Köchel ex catalogo Mozarti operum, a Ludovico von Köchel scripto, anno 1862 edito, postea aliquotiens novissime anno 1964 recenso.
  9. Descriptiones, nisi aliter indicatur, in paginis tituli Neue Mozart-Ausgabe nituntur.
  10. Nisi aliter indicatur, nomen scriptoris libelli capt ex Osborne The Complete Operas of Mozart captum est.
  11. Secundum Osborne. Aliae notae indicant ubi pars primo a castrato canta est.
  12. Nisi aliter indicatur, singula primae productionis ab Osborne capta sunt.
  13. Pars II auctore Michaele Haydn, Pars III auctore Antonio Cajetan Adigasser. Osborne, p. 16
  14. E pluribus scriptoribus propositis, Weiser veri simillum auctor libelli est. Vide Osborne, pp. 24–25.
  15. Kenyon, p. 288, eam "Music for a Latin drama" appellat.
  16. Primum a solis maribus producta est, partibus superiorum et altorum a pueris cantis. Osborne, p. 32.
  17. Anno 1964 mutatus ad K. 46b. "Köchel's Catalog of Mozart's Works". ClassicalNet. 2008 
  18. Libellus tractus est a fabula Francogallico, Les amours de Bastien et Bastienne, ipsa parodia Russavii fabulae Le Devin du village. Kenyon, p. 291.
  19. Doctor Franciscus Antonius Mesmer fuit conditor hypnotherapiae mesmerismi appellatae. Batta, p. 343.
  20. Anno 1964 mutatus ad K. 46a. "Köchel's Catalog of Mozart's Works". ClassicalNet. 2008 
  21. Partes contrcontratenoris alti vel mezzo creatae sunt a Maria Anna Braunhofer, quae partes superii in prima Die Schuldigkeit productione cecinerat. Osborne, pp. 13 & 35
  22. Anno 1964 mutatus ad K. 74a. "Köchel's Catalog of Mozart's Works". ClassicalNet. 2008 
  23. Partes superia Xipharis et Arbatis et partes altae Pharnacis pro castratis scriptae sunt. Osborne, p. 59
  24. Italiane festa teatrale (Kenyon, p. 294). Osborne, p. 63, eam melodrama pastorale ("pastoral opera") appellat.
  25. Partes superia Ascanii et Fauni pro castratis scriptae sunt. Osborne, p. 69
  26. Indicii primae actionis sunt obscuri. Osborne dies dat "29 Aprilis aut 1 Maii", Kenyon, in p. 296, dicit nullam mentionem esse productionis huius melodramatis anno 1772 factae ("There is no record it was actually performed in 1772").
  27. Partes superius Caecilii pro castrato scriptae sunt. Osborne, p. 86.
  28. Mozart versionem Singspiel comoposuit, Die verstellte Gärtnerin, Augustae Vindelicorum die 1 Maii 1780 actam. Versio Theodisca, nunc Die Gärtnerin aus Liebe appellata, manet in vulgus grata. Kenyon, pp. 300–01, Osborne, p. 97.
  29. Libellus olim a Marco Coltellini retractatus Raniero de'Calzabiggi ascribebatur; nunc autem Petrosellini ascribitur. Kenyon, p. 300
  30. Partes superius Ramiro pro castrato scriptae sunt.
  31. Kenyon, p. 303
  32. The superia role of Aminta was written for castrato. Osborne, p. 105
  33. Anno 1964 mutatus ad K. 336a. "Köchel's Catalog of Mozart's Works". ClassicalNet. 2008 
  34. Anno 1964 mutatus ad K. 336b. "Köchel's Catalog of Mozart's Works". ClassicalNet. 2008 
  35. The role of Idamante, originally written for castrato, was rewritten by Mozart as a tenores role in 1786. (Osborne, p. 155) Also, the role of Arbace is sometimes sung by a tenores
  36. Unae partes loquentes, nauta, a pluribus productionibus recentibus abest.
  37. Anno 1964 mutatus ad K. 424a. "Köchel's Catalog of Mozart's Works". ClassicalNet. 2008 
  38. Osborne, pp. 208–09
  39. Secundum investigationes recentes, Iosephus Petrosellini primum libellum pro melodramate Dominici Cimarosa Le donne rivali anno 1780 scripserat. Dell'Antonio, pp. 404–405 et 415
  40. Sadie, p. 415
  41. According to Osborne, p. 207
  42. Cantrices mezzo-soprani comprehendent duas ancillas, aut duas superia aut unam superius, unam mezzo, quae bicinium "Amanti, costanti" conclusionis acti III canunt. Osborne, p. 251
  43. Nomen plenum melodramatis est Il dissoluto punito, ossia Il Don Giovanni (Dissolutus punitus, sive Dominus Ioannes). Kenyon p. 326.
  44. In productione Vindobonae post sex menses facta, certa mutata sunt ut ad novos cantores accommodent. Productiones hodiernae saepe productiones Pragensem et Vindobonensem commiscunt. Osborne, p. 268
  45. Titulus secundus est La scola degli amanti (Schola amatorum). Cairns, p. 176, Osborne, p. 281
  46. Unas partes, personam Annium, primum castratus, nunc mezzo-soprano agit. Partes Sexti primum a Mozarto pro tenor scriptae sunt, donec eas castrato mezzo ascriptas esse cognovit.

Fontes citati

Alii fontes

 
Wolfgangus Mozart

Apollo et Hyacinthus K 38 · La finta semplice K 51 (46a) · Bastien und Bastienne K 50 (46b) · Mitridate, re di Ponto K 87 (74a) ·Ascanio in Alba K 111 · Il sogno di Scipione K 126 ·Lucio Silla K 135 ·La finta giardiniera K 196 ·Il re pastore K 208 ·Zaide K 344 (336b) ·Idomeneo K 366 ·Il ratto dal serraglio K 384 · L'oca del Cairo K 422 · Lo sposo deluso K 430 (424a) · Der Schauspieldirektor K 486 ·Le Nozze di Figaro K 492 · Don Giovanni K 527 · Così fan tutte K 588 · Il flauto magico K 620 ·La clemenza di Tito K 621