Impetus homicidalis Aboae 2017 est repentina trucidationum et vulnerationum series Aboae in Finnia a sicario peregrino facta. Qui impetus die 18 Augusti anno 2017 hora 06:02 p.m. tempore loci media urbe in mercatu Aboënsi factus est. Trucidata prima victima, homicida cursim fugiens viam mercatoriam (Kauppiaskatu) petiit et deinde per viam Mariae (Maariankatu) ad propinquum mercatum lignarium (Puutori) pervenit, ubi hora 06:05 p.m. glande a biocolyta in femur emissa infirmatus est, deinde e vestigio deprehensus. In quo cursu duobus cultris usus omnino duas feminas trucidavit et octo homines (plerumque feminas) graviter vulneravit.

Descriptio impetus
Mercatus Aboensis a primo mane

Proxima nocte compertum est reum caedis esse virum Marocanum, qui anno 2016 asyli petitor in Finniam pervenerat. Quamquam repudiatus, tamen in terra versabatur. Primum se Abderrahman Mechkah appellari annoque 1998 natum mentitus est; deinde die 27 Augusti 2017 patefacta sunt verum nomen, quod est Abderrahman Bouanane, et verus annus natalis, qui est 1994.[1]

Cum forma et ratione agendi mores terroristarum observasse videatur, magistratui visum est hoc scelus ita iudicare: "Duo homicidia consilio terroristico facta, octo homicidii conatus consilio terroristico facti." Tres victimae cives peregrini erant: ex Britanniarum regno (1), Italia (1), Suecia (1). Eo notabilior caedes fuit, quod victimae praesertim feminae erant, cum duo viri vulnus acciperent feminis auxiliantes.

Notae recensere

  1. Ilta-Sanomat 27 Augusti 2017.

Bibliographia recensere