Iarenscum
Iarenscum[1] vel Iarenecum[2] (Russice Яренск) est vicus (usque ad annum 1924 urbs) regionis Archangelopolitanae Foederationis Russicae, ad flumen Kižmola, Wytschegdae tributarium, prope ostium eius situs. Iarensci sunt 4441 incolae (anno 2012).
Res apud Vicidata repertae:

Civitas: Russia
Locus: 62°10′0″N 49°6′0″E
Numerus incolarum: 4 441
Locus: 62°10′0″N 49°6′0″E
Numerus incolarum: 4 441
Gestio
Procuratio superior: Q4307387
Geographia
Superficies: 4.927 chiliometrum quadratum
Historia recensere
Anno 1384 primo memoratum est, cum Stephanus Permiensis id visitaret. Anno 1606 Basilius Suiscius palatinum Iarenscum misit. Post annum 1635 Wytschegda alveum mutavit, et Iarenscum reliquit (nam ante collem urbis subluebat, qua de causa et urbs locum mutaverat).
Notae recensere
- ↑ Atlas Russicus, Petropoli 1745, tab. VIII
- ↑ J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus, 1972, vol. II, p. 276. Vel Ierenecum. Sine dubio menda pro Iarenscum, Ierenscum est.
Nexus externi recensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Iarenscum spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 62°10′0″N 49°6′0″E • GeoNames |