Aperire sectionem principem
Mergefrom.svg
Suademus haec pagina ad Jackson (Mississippia) moveatur.
Sententiam tuam, quaesumus, profer in pagina disputationis.
English language
English
It is proposed to move this page to Jackson (Mississippia). Please give your opinion on the talk page.

Iacsonia[1][2] (Anglice Jackson), publice Urbs Iacsonia[1] (City of Jackson), est caput et urbs frequentissima Mississippiae, civitatis Civitatum Foederatarum. Quae est una e binis sedibus Hinds Comitatus, cum Raymond oppido.

Locus in Hinds Comitatu Mississippiae.

Urbs 3000 fere acrarum amplectitur quae Aeroportum Internationalem Jackson-Medgar Evers in Rankin Comitatu cum parva Madisoniae Comitatus regione comprehendunt. Numerus urbanorum 165 072 anno 2017, minus quam 173 514 anno 2010 aestimabatur.[3] Urbs ad Fluvium Margaritarum iacet, in maiore Pratariae Iacsoniensis regione in civitate.

Urbs ex Andrea Jackson duce appellatur, qui partes in Proelio Novae Aureliae per bellum anni 1812 egit, et demum munus praesidis Civitatum Foederatarum octo annos sustinuit.

Urbs per ludibrium appellatur Compitum Meridiei (Crossroads of the South), Oppidum Iac (Jack-Town), et Illud 601 (The 601, hoc est "Iter civicum 601"). Sententia urbana est Urbs Animata (The City with Soul).

Eudora Welty, auctor Americana, Iacsoniae nata est anno 1909, et eius domus nunc est museum.[4]

"Raising the Stars and Stripes Over the Capitol of the State of Mississippi," caelatura lignea ex Harper's Weekly 20 Iunii 1863, post Iacsoniam a militibus Unionis per Bellum Civile Americanum captum.
Panorama mediae urbis anno 1910. Vetus capitolium et Via Capitolii medio photogrammate videri possunt, Vetere capitolio in laeva parte.
Locus et magnitudo nationis Choctaw cum magnitude Mississippiae comparatae.
Vetus capitolium civicum media in urbe situm.

Index

NotaeRecensere

  1. 1.0 1.1   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Vb. adiect. "Jacksoniensis", cf. "Dioecesis Jacksoniensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  3. "U.S. Census Bureau QuickFacts: Jackson city, Mississippi" (en-US) .
  4. Mississippi Department of Archives and History..

BibliographiaRecensere

  • Marshall, John, et al. 2005. Urban Segregation in the Deep South: Race, Education, and Planning Ethics in Jackson, Mississippi. Race, Gender & Class 12.
  • Smith, David Barton. 2005. The Politics of Racial Disparities: Desegregating the Hospitals in Jackson, Mississippi. Milbank Quarterly 83.
  • Tillman, Laura. 2013. 36 Hours in Jackson, Miss. New York Times, 30 Maii.

Nexus interniRecensere

Nexus externiRecensere