Hyperiidea
Hyperiidea sunt subordo amphipodorum, parvorum crustaceorum aquaticorum. Aliis autem subordinibus amphipodorum dissimilia, hyperiidea solum sunt animalia maritima et in aqua dulci non habitant. Hyperiidea magnis oculis consociatione cum planctone distinguuntur. Plurimae species sunt parasiti aut praedatores salpidarum et medusazoorum inter plancton, sed Themisto gaudichaudii et nonnullae cognatae libere natantes sunt praedatores copepodorum aliorumque parvorum animalium planctonicorum.
Classis : Malacostraca
Ordo : Amphipoda
Subordo : Hyperiidea
H. Milne-Edwards, 1830
Taxoninomia recensere
Secundum Vinogradov et alios,[1] 233 species hyperiideorum descriptae sunt. Numerus autem familiarum inter Hyperiidea, multum disputatus, ab viginti ad viginti tris videtur, num greges sicut Thaumatopsidae distincti habeantur, an non. Hic legitur conservativa viginti familiarum index.
Distributio recensere
Hyperiidea in multis mundi oceanis inveniuntur, inter quae 69 species Oceano Australi.[2]
Notae recensere
- ↑ Vinogradov, M. E.; A. F. Volkov; T. N. Semenova (1996). Hyperiid amphipods (Amphipoda: Hyperiidea) of the world. Lebanon, N. H.: Science Publishers. ISBN 1-886106-48-7
- ↑ C. De Broyer; K. Jazdzewski (1993). "Contribution to the marine biodiversity inventory: A checklist of the Amphipoda (Crustacea) of the Southern Ocean". Doc Trav Inst R Sci Nat Belg 73.
Nexus externi recensere
Situs scientifici: • ITIS • NCBI • WoRMS: Marine Species |