Hugo Hugh O'Flaherty (natus die 28 Februarii 1898 Lisrobin in Comitatu Corcargiensi, mortuus die 30 Octobris 1963 Cahersiveen in Comitatu Kerriensi) Hibernicus theologus et sacerdos catholicus fuit qui Secundo bello mundano saeviente in Italia multos Iudaeos et milites Americanos, Britannicos et Francogallicos in monasteriis, aedibus ecclesiasticis et privatorum casis abdidendos misit.

Monumentum pro Hugone O'Flaherty ad Killarney in Hibernia cum eius effato de omnium hominum aequitate ante Deum

VitaRecensere

Hugo O'Flaherty theologiae studebat in Seminario sacerdotali Sancti Brandani ad Killarney, antequam anno 1922 Romam studiis finiendis peteret. Ordine presbyteratus anno 1925 recepto legatus Sanctae Sedes factus est; ad id munus implendum in Aegyptum, in Haitiam, Dominicopolim et in Bohemoslovaciam venit. Anno 1934 titulum monsignore portare ei permissum est. Tempore subsicivo pilamalleo libenter ludebat, e.g. una cum Galeatio Ciano, Italiae ministro rerum externarum, qui gener fuit Benito Mussolini. Bello indicto O'Flaherty frequentavit militum captivorum ergastula et ad animas curandas et ad sortes hominum inquirendas. De personis interim domo sua discedentibus familiares undis Stationis radiophonicae Vaticanae certiores fieri iussit. Postquam Italia, olim ipsa in Axis potestatibus, anno 1943 frontem contra Berolinum dirigere coepit, milites Americani Britannique modo liberati Germanorum Italiam invadentium terrorem perpessi sunt. Iudaeis quoque pericula multa instatura esse constitit. Itaque O'Flaherty secretam institutionem erigendam esse censuit, qua homines periculantes sese in domibus variis occultare potuerunt. Isto tempore ipse incola fuit in Seminario sacerdotali Germanico Romae, unde omnia annis inter 1943 et 1944 moderabatur atque disponebat.[1] Inter adiutores mentionis digni sint insuper miles Britannicus Samuel Derry, legati Hibernici uxor Delia Murphy, Thomas J. Kiernan et praesertim Chetta Chevalier Melitensis privatim homines tutans. E diplomatia Britannica auxiliabatur Franciscus Osborne.

Adversarius eius acerrimus atque nefarius autem fuit Herbertus Kappler agentium in rebus Germanorum caput et turmae SS membrum; inimico suo Romae persaepe insidiabatur iste homo neque umquam O'Flaherty captus est, quippe qui alienas vestas induere soleret e.g. mendici, tabellarii, monialis, militis Germanici. Roma liberata pastor scelestum Kappler in carcere visitabat; anno 1959 eum baptizavit. Post bellum O'Flaherty pro meritis ab Americanis (Medal of Freedom) et Britannis (Commander of the Order of the British Empire) honoratus est; emeritum publicum Italicum autem accipere recusavit. Vir bonus anno 1960 in sancta missa celebranda infarctu myocardii percussus in patriam remissus est; ibi usque mortem apud sororem Bride Sheehan habitavit in vico Cahersiveen.

 
Kappler, insidiator Germanus

MemoriaRecensere

Anno 1983 pellicula de eius vita facta est cum histrione Gregorio Peck cui titulus Scarlet Pimpernel of the Vatican. Sepulcrum eius peregrinatores multos allicit et Hiberniae discipulos de eius vita omnia discere fas est. [2] Beatificatio a nonnullis postulatur qui sodalitatem condiderunt nomine Hugh O’Flaherty Memorial Society.

OperaRecensere

  • cum Ioanne Olavo Smit: In our Father’s house. Saint Peter’s and the Vatican, Vatican Polyglot Press, Romae 1939.
  • cum Ioanne Olavo Smit: O Roma felix: Practical guide for walks in Rome, Verdesi, Romae 1959.

BibliographiaRecensere

  • Arne Molfenter, Rüdiger Strempel: Über die weiße Linie. Wie ein Priester über 6.000 Menschen vor der Gestapo rettete. Dumont, Coloniae Agrippinae 2014, ISBN 978-3-8321-9760-5.
  • Brian Fleming: The Vatican Pimpernel. The Wartime Exploits of Monsignor Hugh O’Flaherty. Collins Press, Corciensi 2008, ISBN 978-1-905172-57-3.
  • Joseph Peter Gallagher: Scarlet Pimpernel of the Vatican. On the work of Monsignor Hugh O’Flaherty. Souvenir Press, Londinii 1967.
  • Daniel M. Madden: Operation escape. The adventure of Father O’Flaherty. Hawthorn Books, Novi Eboraci 1962.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Hugonem O'Flaherty spectant.

NotaeRecensere

  1. [Stefan Heid, Johann Ickx: "Der Campo Santo Teutonico, das deutsche Priesterkolleg und die Erzbruderschaft zur Schmerzhaften Mutter Gottes während des Zweiten Weltkriegs", apud: Michael Matheus/Stefan Heid: Orte der Zuflucht und personeller Netzwerke. Der Campo Santo Teutonico und der Vatikan 1933-1955, Friburgi Brisgoviae 2015, ISBN 978-3-451-30930-4, p. 137-169]
  2. Paula Konersmann: Über die weiße Linie. Apud: Katholische Nachrichten-Agentur, 23.9.2014 (in periodico)