Historia Aegypti traditiones et res ab incolis Aegypti gestas tractat, quae historia diuturna divesque est, propter Nilum et eius deltam ripasque fertiles, cum facinoribus ab indigenis aliisque factis. Multum ex prisca Aegypti historia ignotum erat, donec hieroglyphica Aegyptia legi possent, post Tabulam Rosettanam inventam. Inter septem miracula mundi antiqui est Magna Pyramis Gizensis. Bibliotheca Alexandrina aliquot saecula erat sola bibliotheca sui generis.

Selimus I (1470–1520), sultanus Ottomanicus, Aegyptum vicit.
Ecclesia Pendens Cairi, saeculo tertio vel quarto primum aedificata, est una ex clarissimis templis Orthodoxis Coptorum Alexandrinis in Aegypto.
Menachem Begin, Jimmy Carter, Anwar Al Sadat Conventum Camp David signatum celebrant.

Unum ex primis mundi rebus ab hominibus exstructis in Aegypto inventum est, ex tempore abhinc annorum 100 000 fere.[1] Civilizatio Aegypti Antiqui circa annum 3150 a.C.n. coaluit, cum Aegyptus superior et inferior sub Narmer vel Mene, primo pharaone primae domus politice coniunctae sunt. Rectio plerumque indigena usque ad Imperium Achaemenidarum saeculo sexto a.C.n. durabat.

Alexander Magnus, rex Macedonicus, anno 332 a.C.n. Aegyptum vicit cum regnum Achaemenidarum superaret et Regnum Ptolemaicum constituit, regnum hellenisticum, cuius primus rex erat Ptolemaeus I Soter, unus ex Alexandri legatis militaribus. Reges Ptolemaei rebelliones indigenarum depugnare debebant, et se in bella externa et civilia implicabant, quae regnum defectum Romaeque subiectum ad ultimum fecerunt. Cleopatra regina mortua simulatam Aegypti libertatem finivit, cum Augustus imperator Aegyptum provinciam in dicionem imperii Romani redigeret.

Imperium Romanum in Aegypto, Imperio Byzantino non excepto, ab anno 30 a.C.n. ad annum 641 p.C.n. durabat, praeter annos ab 619 ad 629, cum imperium Sassanidarum regioni dominaretur, quam rerum gestarum scriptores Aegyptum Sassanianam? appellare solent.[2] Aegypto a Musulmanis devicta, partes prioris civitatis provinciae caliphatuum continuorum aliarumque domuum Musulmanorum factae sunt: caliphatus Rashidun? (632–661), caliphatus Umayyadarum? (661–750), caliphatus Abbasidarum (750–935), caliphatus Fatimidarum? (909–1171), sultanatus Ayyubidarum (1171–1260), et sultanatus Mamlucorum (1250–1517). Deinde Selimus I, sultanus Ottomanicus, Cairum anno 1517 cepit, omnem Aegyptum in dicionem Ottomanicam redigens.

Aegyptus omnino Ottomanica manebat usque ad annum 1867, praeter tempus occupationis Francicae, ab anno 1798 ad annum 1801.[3] Ex anno 1867, Aegyptus civitas tributaria simulatim se gubernans erat, khedivatus Aegypti appellata, quae autem in dicionem Britannicam anno 1882 post Bellum Anglo-Aegyptianum redacta est. Primo bello mundo confecto, post res novas Aegyptias anni 1919, Regnum Aegypti constitutum est. Quamquam Aegyptus nomine civitas sui iuris manebat, Regnum Britanniarum eius negotiis externis, defensioni, aliisque rebus iam moderabatur. Occupatio Britannica usque ad annum 1954 duravit, post Conventum Anglo-Aegyptiaum anni 1954 factum.

Aegyptus, respublica hodierna, anno 1953 rite condita est. Copiis Britannicis ex Canali Suesiansi anno 1956 omnino revocatis, civitas primum post 2500 annorum plenissime libera et nunc ab Aegyptiis ipsis regitur. Gamal Abdel Nasser, praeses ab 1956 ad 1970, multas emendationes sociales culturalesque introducit, et Rempublicam Arabicam Coniunctam cum Syria constituit. Eo iam praeside, Bellum Sex Dierum fit, et Motus Non-Sociatus exoritur. Anwar Sadat successor, praeses ab 1970 ad 1981, progressum Aegyptium mutat, ex multis enim politicis oeconomicisque Nasserismi praeceptis decedens, politicam multarum factionum rationem restituens, ac rationem oeconomicam Infitah appellatam incipiens. Sadat Aegyptum in Bellum Yom Kippur anni 1973 ducit, ad Paeninsulam Sinaiticam recuperandam, quam Israel ex Bello Sex Dierum anni 1967 occupaverat. Quo facto, Foedus Pacis Aegypto–Israelicum fit.

Recentissima historia Aegyptia eventus post paene trigina annos cum Hosni Mubarak praeses regeret ostendit. Res novae Aegyptiae anni 2011 Mubarak magistratu amovent, et Mahometum Mursī, primum praesidem in historia civitatis democratice electum, in medium proferunt, Inquies autem post res novas anni 2011 controversiaeque coniunctae illud coup d'état anni 2013 excitant.[4]

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Brewer 2012: 24.
  2. Sänger 2011.
  3. "French Invasion of Egypt, 1798-1801". History of War .
  4. Cook 2011.

BibliographiaRecensere

  • Botman, Selma. 1991. Egypt from Independence to Revolution, 1919-1952. Syracusis Novi Eboraci: Syracuse University Press.
  • Brewer, Douglas J. 2012. The Archaeology of Ancient Egypt: Beyond Pharaohs. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 978-0-521-70734-3. Google Books.
  • Brunner-Traut, Emma. 2000. Kleine Ägyptenkunde: Von den Pharaonen bis heute. Stutgardiae: Kohlhammer. ISBN 3-17-015564-4.
  • Chrétien, Maxime. 1958. Historia del Egipto Moderno. Barcinonae: Editorial Vergara.
  • Cook, Steven A. 2011. The Struggle for Egypt: From Nasser to Tahrir Square. Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 978-0-19-979526-0.
  • Daly, M. W. 1998. The Cambridge History Of Egypt Volume 2 Modern Egypt, from 1517 to the end of the twentieth century. PDF.
  • Dawisha, Adeed. 2009. Arab Nationalism in the Twentieth Century: From Triumph to Despair. Princetonae: Princeton University Press. ISBN 0-691-10273-2.
  • Goldschmidt, Jr., Arthur. ed. 1994. Historical Dictionary of Egypt. Lanhamiae Terrae Mariae: Scarecrow Press.
  • Goldschmidt, Jr., Arthur, ed. 1999. Biographical Dictionary of Modern Egypt. Boulder Colorati: Lynne Rienner. ISBN 1-55587-229-8.
  • Hourani, Albert. 1992. Historia de los pueblos árabes. Barcinonae: Ariel.
  • López García, Bernabé. 1997. El mundo árabo-islámico contemporáneo: Una historia política. Matriti: Editorial síntesis.
  • Málek, Jaromír. 2002. Ägypten: Ein geschichtlicher und kultureller Streifzug durch sieben Jahrtausende. Niederhausen: Orbis. ISBN 3-572-01325-9.
  • Mélèze-Modrzejewski, Joseph. 1995. The Jews of Egypt: From Rameses II to Emperor Hadrian. Princeton University Press.
  • Petry, Carl F., ed. 1999. The Cambridge History of Egypt, Vol. 1: Islamic Egypt, 640–1517. Editio interretialis.
  • Sänger, Patrick. 2011. "The Administration of Sasanian Egypt: New Masters and Byzantine Continuity]." Greek, Roman, and Byzantine Studies 51 (4): 653–665. Editio interretialis.
  • Shaw, Ian. 2003. The Oxford History of Ancient Egypt.
  • Tignor, Robert L. 2010. Egypt: A Short History. Princeton University Press.
  • Tignor, Robert L. 2015. Modernization and British colonial rule in Egypt, 1882–1914. Princeton University Press.
  • Tucker, Judith E. 1985. Women in nineteenth-century Egypt. Cantabrigiae: Cambridge University Press.