Herbertus Baker
Herbertus Baker, vulgo Sir Herbert Baker (natus in villa rustica Owletts iuxta Cobham Cantii die 9 Iunii 1862; ibidem mortuus die 4 Februarii 1946), alumnus scholae Associationis Architecturalis et scholarum Regiae Academiae Artium, fuit architectus Anglicus qui multa in coloniis et dominiis Imperii Britannici construere curavit. Praecipue in Africa Australi Aedificia Unionis, in India (cum Edwino Lutyens) urbem Novum Dellium delineavit. Aedificium Argentariae Anglicae in urbe Londiniensi, saeculo XIX ineunte ab Ioanne Soane designata, duce Herberto Baker fere omnino restructum est.

Villa Groote Schuur
ScriptaRecensere
- 1944 : Architecture & Personalities (Londinii: Country Life)
NotaeRecensere
BibliographiaRecensere
- Robert Grant Irving, Indian Summer: Lutyens, Baker, and Imperial Delhi. New Haven: Yale University Press, 1981
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Herbertus Baker spectant. |
- De aedificiis Herberti Baker in urbe Ioannisburgo
- De ecclesia cathedrali Civitatis Capitis
- Documenta de Herberto Baker
- Schedae architecturales apud Archiva Universitatis Civitatis Capitis
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |