Hengsteseia[1] aut Hengesteseia (Anglice: North Hinksey vel Hinksey Septentrionalis) est vicus vel suburbium rusticum ad occidentem urbis Oxoniae. Insunt 4000 incolarum. Locata est in colle ad ripas rivi Hinksey, qui in Tamesin defluit.

Ecclesia Sancto Laurentio Hengsteseiae saeculo XII dicata, cum sepulcreto propinquo.

Hengsteseia primo aedificata est tempore Saxonum saeculo VII, et mox donatus est ad Abbatiam Abingdonensem. Saeculo XII, ecclesia Sancti Laurentii aedificata est. Hoc in aevo, aquae perductae sunt in Oxoniam ab Hengsteseia per ductu subterraneo.

Hodie, habet Hengsteseia domum publicam, scholam primariam, atque Oxford R.F.C.

Notae recensere

  1. "Parishes: North Hinksey," A History of the County of Berkshire, 4:405-408. British History Online (olim Londinii: Victoria County History, 1924).

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Hengsteseiam spectant.