Hekimbaşı (Ottomanice: هكيم باشی) usque ad annum 1826 fuit nomen honorificum medici supremi Imperii Ottomanici. Hekimbaşı non solum minister sanitatis, sed etiam supremus sultani medicus privatus. Tractatorium eius in Topkapı-Palatio situm erat, ut sultano familiaeque suae semper praesto esset. Tamen Hekimbaşı, etsi ministri honorem obtinuit, regiminis consilii particeps non fuit.[1]

Notae recensere

  1. Yılmaz Öztuna: Tarih ve Politika Ansiklopedisi (Latine: Encyclopaedia historiae politicaeque), Constantinopoli: Ötüken Neşriyat, 2006, ISBN 975-437-599-2 (Turcice)