Wikidata-logo.svg Hedeper
Res apud Vicidata repertae:
Hedeper: insigne
Civitas: Germania
Locus: 52°4′0″N 10°41′0″E
Numerus incolarum: 496
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Circulus Guelpherbytensis, Elm-Asse

Geographia

Superficies: 15.66 chiliometrum quadratum, 15.7 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Börßum, Roklum

Tabula aut despectus

Hedeper: situs

Hedeper est commune Saxoniae Inferioris in Circulo Guelpherbytensi situm. Ad Hedeper etiam vicus Wetzleben pertinet.

Mola alata in vico Hedeper

HistoriaRecensere

Hedeper anno 1123 vel 1188 primo in actis descriptum est, vicus Wetzleben iam anno 994. Postea possessio Guelphorum facta est. Annis 1807 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum iterum ad Ducatum, post annum 1918 Rem Publicam Brunsvicum pertinuit. Quod autem ab anno 1946 pars Saxoniae Inferioris est. Anno 1974 Hedeper cum Wetzleben coniunctum est. Ab eodem anno ad Asse commune generale pertinuit. A die autem 1 Ianuarii 2015 pars maioris communis generalis Elm-Asse est.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Hedeper spectant.
  Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!