Hecate triformis fuit res simulacri ab Alcamene sculptore Graeco anno fere 420 a.C.n. confecti (antea enim Hecate praesertim sive faces duas gerens sive aliis modis depicta est) et in Acropoli positi. Pausanias ait:

Hecate triformis. Statua Romana saeculo I p.C.n., imitatio reputata "Hecates Epipyrgidiae" fere 420 a.C.n. sculptoris Graeci Alcamenis (Regale Museum Antiquitatum Lugduni Batavorum Pb 136)
Nam primus, uti ego existimo, Alcamenes Atheniensibus triplex fecit iunctis corporibus Hecates signum, quam Epipyrgidiam Athenienses appellant, iuxta involucris Victoriae aedes positam.[1]

Operis Alcamenis hodie deperditi statua Romana, saeculo I p.C.n. facta, apud Regale Museum Antiquitatum Lugduni Batavorum sub siglo Pb 136 servata, imitatio esse reputatur.

Notae recensere

Bibliographia recensere

  • Charles M. Edwards, "The Running Maiden from Eleusis and the Early Classical Image of Hekate" in American Journal of Archaeology vol. 90 (1986) pp. 307-318
  • Haiganuch Sarian, Zlatozara Gočeva, "Hekate" in Lexicon Iconographicum Mythologiae Classicae vol. 6 (Turici: Artemis, 1992. ISBN 3-7608-8751-1) fasc. 1 pp. 985–1019 [textus] et fasc. 2 pp. 654–673 [tabulae]; Erika Simon, "Nachträge" in volumine supplementario 1 (Dusseldorpii: Artemis, 2009. ISBN 978-3-538-03520-1) p. 238

Nexus externi recensere

 

Haec stipula ad artem spectat. Amplifica, si potes!


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.