Hannibal Cavaco Silva (natus in oppido Boliqueime regionis Algarbiae die 15 Iulii 1939), eruditus rerum oeconomicarum, est praeses Portugalliae.

Wikidata Hannibal Cavaco Silva
Res apud Vicidata repertae:
Hannibal Cavaco Silva: subscriptio
Hannibal Cavaco Silva: subscriptio
Nativitas: 15 Iulii 1939; Boliqueime
Patria: Portugallia

Familia

Coniunx: Maria Cavaco Silva
Hannibal Cavaco Silva apud Senatum Polonicum anno 2008 receptus

Alumnus est Universitatis Technicae Olisiponensis et universitatis Eboracensis in Anglia ubi gradum doctoris anno 1973 ascendit. Professor deinde meruit apud almam matrem Technicam et in universitatibus Catholica et Nova eiusdem urbis. Sodalis est ab anno 1974 illius factionis quae olim "democratica popularis" nuncupata est sed iamdudum socialis democratica. Minister vectigalium fuit, primo ministro Francisco Sá Carneiro, ab anno 1980 ad 1983. Factionis suae praeses die 2 Iunii 1985 electus, in comitiis eiusdem anni victor, primus minister a die 6 Novembris 1985 ad 28 Octobris 1995 meruit. Praeses patriae die 22 Ianuarii 2006 electus est.

Nexus externus

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Hannibalem Cavaco Silva spectant.
Duces civitatum sociarum Unionis Europaeae