Haha (Coreanice 하하) (natus Ha Dong-Hoon 하동훈 Stutgardiae Germaniae 20 Augusti 1979), est ludio Coreanus Meridianus. Histrio etiam meruit, ac magister caerimoniarum, sed plurimi ex eius fautoribus internationalibus eum comoedum putant, praecipue extra Coream Meridianam, ubi numquam comoedus fuit. Ob Nonstop, comoediam rerum, innotuit, atque quia hospes fuit duorum spectaculorum varietatum: Infinite Challenge in Munhwa Broadcsating Corporation et Running Man in Seoul Broadcasting System.[1] Hospes etiam fuit sui spectaculi, Ya Man TV, ab Mnet canali televisifico anno 2015 emissi.

Haha in scaena per Iter "Running Man Bros'" Dallasii Texiae 14 Decembris 2014.

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Haha (ludio) spectant (Haha (ludio), Haha (entertainer)).