Hagenoa[1][2][3] vel Haganoa[4] (Francogallice Haguenau, Germanice Hagenau) est commune 34648 incolarum (anno 2009) praefecturae Rheni Inferioris et ab anno 2021 Communitatis Europaeae Alsatiae in regione orientali olim Alsatia, post autem diem 1 Ianuarii 2016 Alsatia Campania Arduenna et Lotharingia et nunc ex plebiscito Grand Est appellata.

Hagenoae ecclesia Sancto Georgio dicata

Historica

recensere

Anno 1354 ad res suas tuendas urbs imperialis libera Hagenoa in foedus decapolim dictum cum novem aliis Alsatiae urbibus ingressa est. Hagenoa velut caput confoederationis fuit quia curia (Reichslandvogtei) ibi sedebat. Etiam post Pacem Westphalicam (1648) decapolis Francogallorum regi restitit atque fidem erga imperatorem servavit. Sed postquam die 5 ianuarii 1675 Thuringhemiano proelio marescalcus Francicus Turenne exercitum Imperii Germanici ab Electore Magno ductum vicit, Noviomagense pactum (1679) Francorum dicionem in Alsatia confirmavit. Anno 1679 decapolis dissoluta est.

  1. "Hagenowia, Hagenoa, Hagenoia, Hagenowa, Hagnawensis, Haguenonensis": J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
  2. "Hagenaw, urbs Alsatiae: Hagenoia": Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
  3. Adiectivus "Hageno(i)ensis": [1].
  4. [2]

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Hagenoam spectant.
 
Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!