Hadriana vulgo Ariana Grande-Butera (natus die 26 Iunii 1993 Boca Raton in Comitatu Orae palmaris Floridae) cantatrix et histrio Americana est quae Praemium grammophonicum tulit. Nota facta est partes Catharinae Valentine agens in seriebus Victorious et Sam & Cat necnon collectione musica altera My Everything. Pro albo quarto in conclavibus inciso Praemium grammophonicum sibi primum nacta est pro Best Pop Vocal Album.

Hadriana Grande, 2017

VitaRecensere

Filia familiae, cuius parentes in Status Unitos immigraverant, infantiam in Florida peregit. Familiae radices in Sicilia et in Aprutio sunt; ei germanus est Franciscus (* 1983), qui etiam actoris munere fungitur. Puella in Theatro palmae parvae pro iuvenibus e scaenis se producebat; nonnullis annis post in Theatro infantili Fort Lauderdale (FLCT) spectari potuit. Actitans scholam non iam frequentavit et a magistro privato instrui debuit. Inter Octobrem 2014 et Aprilem 2015 cum recitatore rapiano Malcolmo Miller vixit, quocum iam anno 2013 pro disco The Way cooperationes inierat. Mense Maio 2018 autem consuetudo communis terminata est. Mense Iunio 2018 sibi scurronem Americanum Petrum Davidson sponsavit; amicitia haec rupta est mense Octobri 2018. Mense Maio 2020 publice Dalton Gomez bonorum immobiliorum mercator ei attributus est.

Cursus honorum histricorumRecensere

Anno 2008 ad scaenas Broadway Manhatae in phantastico poëmate musico 13 partes Carlottae egit, quod praemio nationali iuvenili "National Youth Theatre Association Award" honoratum est. Ibidem actricem Elisabetham Gillies cognovit et Mariae partes in prima versione phantastici poëmatis musici Cuba Libre obtinuit. Ut alii histrionis seriei Victorious in pellicula iCarly fuit. Etiam in pelliculis musicis brevissimis spectari potuit (e.g. in Freak the Freak Out, Beggin’ on Your Knees, All I Want Is Everything Victoriae Justice). In versio synchroizata Winx Club principissae Diaspro vocem suam dedit. Anno 2012 cum Jennette McCurdy, Noah Munck et Ciara Bravo in pellicula The great swindle actitavit et cum Charlene Tilton et Neil Patrick Harris in versione scaenica Albanivis. In altera serie autem post querelas mense Iulio 2014 artem histricam ad tempus deseruit.

DiscusRecensere

CollectionesRecensere

LustrationesRecensere

  • The Listening Sessions (2013)
  • The Honeymoon Tour (2015)
  • Dangerous Woman Tour (2017)
  • The Sweetener Sessions (2018)
  • Sweetener World Tour (2019)

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Hadrianam Grande spectant.
  Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!