Habacuc

praenomen masculinum
(Redirectum de Habbacuc)

Haec est pagina discretiva nominalis quae paginas de hominibus eiusdem fere nominis indicat.

Habacuc[1][2] (Habăcuc, m.; non inclinatur in casus ), Abacuc[1] (Abăcuc), Abacum (Abăcŭm, Abăcī) vel Abachum (Abăchŭm, Abăchī) est praenomen masculinum Hebraicum (Hhabaqqûq), quod, ut veteres opinabantur (e vulgari potius interpretandi ratione) idem valet atque amplexus vel amplexator, seu lucta vel luctator. Graeci scripserunt Ἀμβακούμ vel Ἀμβακούκ[3], e quorum ratione Prudentius ponit Ambacum[4]. In vulgata vero Sacrorum Bibliorum editione scriptum legimus Habacuc. Fuit propheta ex duodecim minoribus octavus; alter propheta hoc nomine appellabatur, qui ab angelo in aera elatus Danieli in lacum leonum coniecto cibum, quem messoribus parabat, Babylonem detulit[5]. Hoc denique nomen fuit nobili Persae, filio Marii et Marthae, fratri Audifacis, qui martyr occubuit[6].

In aliis linguis recensere

Homines recensere

Notae recensere

  1. 1.0 1.1 De nomine Latino ibi ibique
  2. Nominis Latini fons Vaticana
  3. LXX
  4. Prudentius, Liber Cathemerinon, IV.58-60: «Cernit forte procul dapes inemptas, – quas messoribus Ambacum propheta – agresti bonus exhibebat arte»
  5. Dan. XIV, 34-38
  6. de quo agitur in Libro Sacramentorum Gelasiano, II, 4

Bibliographia recensere

  • Carolus Egger, Lexicon nominum virorum et mulierum, societas libraria «Studium», Romae, 1963