Görres-Gymnasium est gymnasium litterarum Confluentibus situm. Nomine Gymnasium Confluentinum anno 1582 a Societate Iesu conditum, Iacobo III, electore principe, Augustae Treverorum optante, omnes scholas Confluentium vetustate superat. Hodie sescenti fere discipuli a quinquaginta quinque praeceptoribus erudiuntur, praecipue studio litterarum Latinarum et Graecarum.

HistoriaRecensere

Schola adhuc variis nominibus appellatur; dum bella Napoleonica gerebantur, Francogallica erat. Napoleone autem devicto, renovationes a re publica Borussiae factae ad gymnasium, usque ad nostram aetatem, graviter valuerunt. Illo tempore Iosephus Görres praeceptor principalis erat, ex quo gymnasium hodiernum nomen habet. Anno 1894 novum in aedificium modo perfectum translata est schola propterea, quod prius ardore confectum magistratus parum spatium habere censuerunt. Quod antiquius aedificium hodie est curia Confluentium.[1]

SpeciesRecensere

Discipuli tam musicae ac philosophiae naturali quam litteris Graecis Latinisque sedulius student, quod signo scholae facile cognosci potest: arbor septem ramis insignis septem artes liberales refert, cui est haec sententia addita: "Görres: eruditio praevalet totam vitam."

HaMaRecensere

HaMa (id est Hallen Masters) certamen est pediludii sollemne sex inter turmas huius gymnasii factum. Quae sunt duae ex discipulis primae maioris, singulae ex discipulis primae minoris, secundae maioris, secundae minoris, una ex praeceptoribus.[2] Saltatrices ovantes quoque inter se de victoria decertant, quarum optimis arbitri, bene de salute gymnasii meriti praeceptores, praemia attribuunt. HaMam, ut fiat geniale festum, "Tor-Team" (id est portae manus?) praeparat et mirificum spectaculum excogitat, quo spectatores, dum initium certaminis factum sit, calefiunt.

NotaeRecensere