Gundisalvus Fernández de Oviedo y Valdés

auctor
Wikidata Gundisalvus Fernández de Oviedo y Valdés
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: Augustus 1478, 1478; Matritum
Obitus: 6 Iulii 1557, 1557; Valdoletum
Patria: Hispania

Gundisalvus, vulgo Gonzalo Fernández de Oviedo y Valdés (Matriti mense Augusto 1478 natus; mortuus anno 1557) fuit colonus scriptorque Hispanus. Libri Dela natural hystoria delas Indias (1526) et La historia general de las Indias (1535), mox in alias linguas versi, divisiones constituunt operis principalis Gundisalvi de Oviedo, cuius pars magna non ante annum 1851 divulgata erit.

La historia general de las Indias (1535): titulus

Ab anno aetatis quattuordecimo apud aulam regum catholicorum Ferdinandi et Isabellae educatus est. Fodinis aureis insulae Hispaniolae anno 1514 praepositus est. His annis mythistoriam componebat, quae anno 1519 titulo Libro del muy esforzado e invencible caballero Don Claribalte, duci Calabriae Ferdinando dicata, Valentiae edita erit. Anno 1523 in Hispaniam reditus historiographus Indiarum Occidentalium creatus est.

Opera recensere

 
Ananas a Gundisalvo de Oviedo medio saeculo XVI pictus et descriptus. Manuscriptum apud bibliothecam Huntingtonianam servatum

Bibliographia recensere

  • Jesús Carrillo, "The 'Historia General y Natural de las Indias' by Gonzalo Fernández de Oviedo" in Huntington Library Quarterly vol. 65 (2002) pp. 321–344 JSTOR
  • Kathleen Ann Myers; Nina M. Scott, ed., Fernández de Oviedo's chronicle of America: a new history for a New World. Austinopoli: University of Texas Press, 2007. ISBN 978-0-292-79502-0