Gulielmus Rowan Hamilton eques (Dublini natus 3 Augusti 1805; ibidem mortuus 2 Septembris 1865[1]) fuit mathematicus, professor astronomiae Andrewsianus apud Collegium Trinitatis iuxta Dublinum, et regalis astronomus Hiberniae. Operam ambabus mathematicae purae et mathematicae pro physica dedit. Inventa magni momenti in optica, mechanica classica, algebraque fecit. Quamquam physicus non erat (se quidem mathematicum aestimabat purum), eius opera gravissima in historia physicae sunt, praecipue eius correctio mechanicae Newtonianae, nunc mechanica Hamiltoniana appellata. Quod opus fundamentis in hodiernis theoriarum classicarum investigationibus prodest, ut in electromagnetismo atque in evolutione mechanicae quanticae. In mathematica pura, numeris quaterniis inventis et matrice inventa innotuit.

Gulielmus Rowan Hamilton eques.

Opera recensere

 
Monumentum Hamiltonianum in ponte Broom Dublini: "Hic praeteriens die sexto decimo Octobris 1843, Gulielmus Rowan Hamilton eques, ingenio fulgente, primam multiplicationis quaterniontum formulam invenit  ."[2]

Notae recensere

  1. Sir William Rowan Hamilton (1805–1865). . Project Euclid. Historical Mathematics Monographs (Ithacae Novi Eboraci: Cornell University). 10 Aprilis 2015 : PDF capituli in Alexander Macfarlane, Lectures on ten British mathematicians of the nineteenth century (Novi Eboraci: John Wiley & Sons, 1916), 34–49.
  2. Anglice "Here as he walked by on the 16th of October 1843, Sir William Rowan Hamilton in a flash of genius discovered the fundamental formula for quaternion multiplication."

Bibliographia recensere

  • Bedford, A. 1985. Hamilton's principle in continuum mechanics. Bostoniae: Pitman Advanced Publishing Program. ISBN 0273087304.
  • Chow, Tai L. 2013. "Chaper 5: Hamilton Formulation of Mechanics: Description of Motion in Phase Spaces." In Classical Mechanics. CRC Press, ISBN 9781466569980.
  • Graves, Robert Perceval. 1975. Life of Sir William Rowan Hamilton. 3 vol (1882, 1885, 1889). Novi Eboraci: Arno Press. ISBN 0405065949.
  • Hamilton, William Rowan. 1899, 1901. Elements of quaternions. 2 vol., ed. Charles Jasper Joly. Londinii et Novi Eboraci: Longmans, Green, and Co.
  • Hankins, Thomas L. 1980. Sir William Rowan Hamilton. Baltimorae: The Johns Hopkins University Press. ISBN 978-0-8018-2203-2.
  • Lambek, J. 1995. "If Hamilton had prevailed: quaternions in physics." Mathematical Intelligencer 17 (4): 7–15.
  • McGovern, Iggy. 2013. A mystic dream of 4: a sonnet sequence based on the life of William Rowan Hamilton. Dublini: Quaternia Press. ISBN 9780992629403, ISBN 9780992629410.
  • O'Donnell, Seán. 1983. William Rowan Hamilton: portrait of a prodigy. Dublini: Boole Press. ISBN 0906783062.
  • Synge, J. L. 1937. Geometrical optics: an introduction to Hamilton's Method. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Synge, J. L. 1944. "The life and early work of Sir William Rowan Hamilton." Scripta Mathematica 10: 13–24.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Gulielmum Rowan Hamilton equitem spectant.
  Vicicitatio habet citationes quae ad Gulielmum Rowan Hamilton equitem spectant.
  Lexica biographica:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon