Gulielmus Gilbert
Gulielmus Gilbertus, etiam Gulielmus Gylberde (natus die 24 Maii 1544 in Camuloduni, Essexia, Anglia – mortuus est die 10 Decembris 1603 Londinii aut Camuloduni) fuit medicus, physicus et philosophus naturalis, quem scientiae historici praecursorem artis electricae, electricitatis et physicae electromagneticae et de pyxi nautica, novae scientiae contra Aristotelismum et Scholasticam putant.
Gulielmus Gilbertus die 24 Maii 1544 in Camuloduni, Essexia natus est. Familia eius erat plena opulentaque fortunae. Gilbertus fuit medicus, physicus et philosophus naturalis. Huius causa “pater autem electricae et magneticae” appellatur. Alumnus est Universitatis Cantabrigiensis, ubi BA, MA, MD meruit, ibi studuit anno 1569. Studiis perfectisper multos annos ut medicus in Londinio laboravit. Multa eius experimenta opiniones persuasione populari receptas confutaverunt. Gilbertus "versorium” reperit, id est, instrumentum lapide, quod “terrella” dicitur, factum et acu magnetica metallica, quem est tam suspensus ut , ut per responsum ad agrum magneticum late vertere posset. Huius usu autem conclusit terram esse magnetem ingentem. Atque MDC ea quae a eo inventa sunt edidit in eius libro De Magnete.’ Hoc opus in Europa cito accepit, ut opus classicum de rebus electricis et magneticis fiat in Europa. Hoc in libro ‘De Magnete’ Gilbertus inter magnetismum terrestrem et staticum distinxit. magnetis verticitatem magnetis ad verticitatem terrae comparavit, et per hanc analogiam totam magneticam philosophiam excogitavit. MDC ‘Praeses’ Pharmacopoeiae Collegii Regalis delectus est. Etiam electricitatem staticam ex sucino studuit. Medicus privatus pro regina Elisabetha I factus est, et deinde pro successore, rege Iacobo, usque ad mortem.
OperaRecensere
- Tractatus, sive physiologia nova de magnete, magneticisque corporibus et de magno magnete tellure. Sex libris comprehensus, 1600 (Editio Stettini/Rostock anno 1628, Editio Stettini anno 1633)
Nexus externusRecensere
- Opera Gulielmi Gilbert aut de Gulielmo Gilbert apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |