Gregorius (Graece Grigorios) Aggelidis (natus die 19 Augusti 1965 Hannoverae) argentarius et rerum politicarum peritus Germanicus factionis FDP est. Maiores eius Graeci sunt.

Wikidata Gregorius Aggelidis
Res apud Vicidata repertae:
Gregorius Aggelidis: imago
Gregorius Aggelidis: imago
Nativitas: 19 Augusti 1965; Hannovera
Patria: Germania

Eruditio et munus recensere

Annis 1987 - 1989 tirocinium argentarii fecit et deinde diversis in argentariis operam dedit. Ab anno 2010 Hamburgi cum aliis fortunas clientium administrat[1].

Cursus honorum recensere

Aggelidis, qui ab anno 2012 sodalis factionis FDP est, die 24 Septembris 2017 legatus ad Dietam Foederalem Germaniae electus est.

Familia recensere

Aggelidis uxorem duxit atque duos filios habet.

Nexus externi recensere

Notae recensere