Granata manuaria
Granata manuaria[1] sive granata manualis[2] vel simpliciter granata[3] est bomba parva quae manibus iacitur.
EtymologiaRecensere
Vocabulum granata ex forma plurali vocabuli "granatum" ortum est, quia primo granatae malogranato similes erant forma.
HistoriaRecensere
Primis granatis manuariis, quae tamen non pulverem, sed ignem graecum continebant, saeculo VII milites Imperii Byzantini utebantur.
EuropaRecensere
Granata baculiformisRecensere
Granata baculiformis 24 anno 1915 introducta in usu ad annum 1945 fuit. Forma et ars bello mundano primo divulgata est, sed nomen speciei totum tempus idem erat.
UsusRecensere
Granata manuaria bomba manualis est, quae a milite vi musculorum iacitur. Anulus parvus ad eam affixus est, quo extracto reactio explosiva incipit. Quo facto parvum tempus habet miles, ut granatam manuariam in hostium turbam aut in domum a hostibus occupatam, aut in quemvis alium locum iaciat.
Nexus interni
NotaeRecensere
- ↑ Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
- ↑ Artis magnae artilleriae pars prima, auctore Casimiro Siemienowicz,... (1650)
- ↑ Words (sc. Verba), a Gulielmo Whitaker creatum, programma computatrale quod flexionem vel coniugationem vocabulorum Latinorum notat, eaque in Linguam Anglicam convertit. Vide nexum externum: Words.exe.. Etiam "Punica mala bellica" appellata in Angeli Galluccii e Societate Jesu De bello belgico ab anno Christi MDXCIII ad induntias annorum XII.
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad granatas manuarias spectant. |