Gnaeus Cornelius Dolabella (consul 159 a.C.n.)

Gnaeus Cornelius Dolabella (natus saeculo 3 aut 2 a.C.n., mortuus post annum 159 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

Cursus honorum recensere

Dolabella anno 165 a.C.n. una cum Sexto Iulio Caesare aedilis curulis fuit. Tum apud Ludos Megalenses primo Publii Terentii Afri "Hecyra" acta est. Anno 162 vel autem antea praetor electus et anno 159 consulatum administrabat. Collega eius tum Marcus Fulvius Nobilior erat. Tum consules Legem Corneliam Fulviam de ambitu tulerunt[1].

Bibliographia recensere

Notae recensere

  1. Titus Livius, Periochae XLVII


Antecessores:
Marcus Cornelius Cethegus et Lucius Anicius Gallus
Consul
159 a.C.n.
cum
Marco Fulvio Nobiliore
Successores:
Marcus Aemilius Lepidus et Gaius Popillius P.f. Laenas II