Gilbertus Ryle
Gilbertus Ryle (19 Augusti 1900 – die 6 Octobris 1976) philosophus Britannicus fuit,[1] notus praecipue propter censuram dualismi Cartesiani, in cuius obtrectatione dictum "ghost in the machine" (latine "ingenium in machina") novavit. Philosophus erat philosophiae linguae vulgaris (anglice "ordinary language philosophy") excellens, quae schola rationem disputandae philosophiae magnam partem cum Ludovico Wittgenstein consociat.[2]
Nonnullae ideae Ryleanae in philosophia mentis moratisticae habentur. In illustrissimo libro suo, The Concept of Mind (1949, latine Notio mentis), "generalem huius libri inclinationem sine dubio innocenterque ut 'moratisticam' repudiari" scripsit.[3] Operibus a Bernardo Bolzano, Franz Brentano, Alexio Meinong, Edmundo Husserl, et Martino Heidegger lectis, Ryle potius hunc librum "tractatum extensum de phaenomenologia, si istum titulum feras, describi posse" suggessit.[4]
Vita
recensereGens
recenserePater Gilberti Ryle, Reginaldus Ioannes Ryle, doctor Bristelmestunae filiusque episcopi Anglicani,[5][6] mater Georgina vero de familia architectorum fuit. Pater, suo in otio lector operum e variis disciplinis, cuius in studiis philosophia astronomiaque includuntur, magnam bibliothecam suis liberis tradidit. Familia Ryle pars nobilitatis Castrensis erat.
Iuventus et educatio
recensereGilbertus Ryle, Bristelmestunae in Anglia die 19 Augusti 1900 natus, domi quae litteras nutrit educabatur. Eruditus in Collegio Brighton et anno 1919 ad Collegium Reginae Oxonii studiis classicis adveniens, mox vero ad philosophiam tractus est. Adeptus "triple first" (latine "primum triplex") est: honorem primum in classicis Moderationibus Honestis (anno 1921), literaris humanioribus (i.e. studiis classicis Oxoniensibus, anno 1923), et philosophia, politica et oeconomica (anno 1924).
Decursus vitae
recensereAnno 1924, Ryle lector philosophiae Oxoniensi collegio Aedibus Christi creatus est. Sequenti anno comes praeceptorque in Aedibus Christi factus est, quo usque ad annum 1940 permansit.
Opus
recensereThe Concept of Mind
recensereRyle suo in opere The Concept of Mind dualismum erroribus categoriae et ineptiis philosophicis esse situm nixus est.
Knowing-how et knowing-that
recensereRyle in The Concept of Mind discrimen inter 'knowing-how' and 'knowing-that' (latine scire-quomodo et scire-quod) fecit. Cuius distinctionis exemplum est scire quomodo nodus nectatur et scire annum Reginae Victoriae obitus 1901 esse. Philosophi analytici omnino hanc distinctionem censent.[7]
Thick description
recensereAnno 1949 Ryle primus notiones "thick description" et "thin description" (latine "descriptio densa" et "descriptio tenuis") suo in opere "The Thinking of Thoughts: What is 'Le Penseur' Doing?" et "Thinking and Reflecting" introduxit.[8] Genera descriptionis apud Ryle sunt duo:
- thin description: observationes morum leves, e.g. 'dextra sua, palma a vultu aversa, ad frontem extollitur, cum proximus atque adversus cuidam homini est'.
- thick description: observationes quae cuius moribus cicumiacentia addunt. Huius modi circumiacentia alicuius mores ita explicunt ut quaedam communitas eius mores significationem ferentes esse intelligat: 'ducem salutat'.
Significatio
recensereNotio Ryleana thick description magni momenti anthropologistis culturae ut Clifford Geertz est.[9]
The Concept of Mind editione prima non solum ingens philosophia psychologiae collatio, sed etiam opus magni momenti sectae philosophiae linguae vulgaris habetur. Decenniis vero 1960 atque 1970, theoriae cognitivistarum Noam Chomsky, Herberti A. Simon, Ieremiae Fodor, ceterorumque scholae neo-Cartesianae eminere fiunt. Duae scholae magnae post secundo bello mundano hoc in themate, repraesentationalismus Fodorianus et Sellarsianus functionalismus, ex statibus "internis" cognitivis quos Ryle disputavit pendent. Discipulus Ryle, Danielis Dennett, inclinationes in psychologia recentiores, nempe inventiones cognitionis incorporatae, psychologiae discursivae, cognitionis in situ, ceterarumque in scholis post-cognitivistis, instigare aestimationem in opera Ryle renovatam dixit.[10]
Notae
recensere- ↑ https://plato.stanford.edu/entries/behaviorism/
- ↑ Philosophus A. C. Grayling (Wittgenstein: A Very Short Introduction, Oxford University Press, (Oxford), 1988) quamquam momentum operis Wittgenstein philosophiae linguae, tamen nec Gilbertum Ryle nec quemque scholae "philosophiae linguae vulgaris" vocatae Wittgensteinianos fuisse opinatus est.
- ↑ Ryle, Gilbert, [1949] 1951, p. 324: "The general trend of this book will undoubtedly, and harmlessly be stigmatised as ‘behaviourist’."
- ↑ Ryle, Gilbert, 1971: "could be described as a sustained essay in phenomenology, if you are at home with that label."
- ↑ Ryle ('Modern Studies in Philosophy' series), ed.
- ↑ Faith in the Age of Science: Atheism, Religion, and the Big Yellow Crane, Mark Silversides, Sacristy Press, 2012, p. 157
- ↑ Jason Stanley et Timothy Williamson, "Knowing How", Journal of Philosophy, 98(8): 411–444, 2001.
- ↑ Ryle, Gilbert. [1968] 1971. "The Thinking of Thoughts: What is 'Le Penseur' Doing?" Pp. 480–96 in Collected Papers 2. London: Hutchinson
- ↑ Geertz, Clifford (1973). "Thick Description: Toward an Interpretive Theory of Culture". The Interpretation of Cultures: Selected Essays. New-York: Basic Books. pp. 3–30.
- ↑ Dennett, Danielis C. (2002). "Re-Introducing The Concept of Mind". Electronic Journal of Analytic Philosophy (7).