Gesta regum Britanniae
Carmen epicum Latinum mediaevale
Gesta regum Britannie (Latinitate classica Gesta regum Britanniae) est carmen epicum Latine scriptum de historia fabulosa Britanniae et praecipue de rebus a rege Arthuro gestis. Haec narratio, extracta e libro Galfridi Monemutensis titulo Historia regum Britanniae, fere quinque miliis versuum hexametrorum accommodata est ab auctore incognito, fortasse Britanniae Minoris oriundo, medio saeculo XIII florenti: opus enim Cadioco episcopo Venetensi dicatum est, qui hoc officium inter annos c. 1231/1234 et 1254 implevit.
Poëta Alexandreidem Gualteri de Castellione atque opera Vergilii et Ovidii bene cognovit atque fortasse Anticlaudianum Alani de Insulis.
Bibliographia
recensere- Editiones et versiones
- Francisque-Michel, ed., Gesta regum Britanniæ, a metrical history of the Britons of the XIIIth century now first printed from three manuscripts. Cambrian Archaeological Association, 1862 Textus apud archive.org
- Neil Wright, ed. et interpr., The Historia Regum Britannie of Geoffrey of Monmouth, V: Gesta Regum Britannie. Woodbridge: Boydell & Brewer, 1991. ISBN 9780859912143 (Paginae selectae apud Google Books)
- Philologica et critica
- Nicholas Howe, recensio editionis Wright in Speculum vol. 69 (1994) pp. 479-480
- Edward Donald Kennedy, "Gesta regum Britannie" in Encyclopedia of the Medieval Chronicle (Brill Online) Situs venalis