Georgsdorf est commune in Saxonia Inferiore situm atque pars Circuli in Comitatu Binethensis. Georgsdorf est praeterea pars communis generalis Neuenhaus.

Wikidata Georgsdorf
Res apud Vicidata repertae:
Georgsdorf: insigne
Georgsdorf: insigne
Civitas: Germania
Locus: 52°34′0″N 7°4′59″E
Numerus incolarum: 1 250
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Geographia

Superficies: 19.29 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Georgsdorf: situs
Georgsdorf: situs
Molae ventis Georgsdorf

Historia recensere

Anno 1655 Ioannes Picardt pastor reformatus coloniam in palude exstruxit, cui primo nomen Ernstdorf, deinde, ut conditor honoraretur, Piccardie nominata est. Regio usque ad annum 1753 ad comitatum Binethensem pertinuit, cum Friedericus Carolus comes eam cum toto comitatu Electori Hannoverae pigno dedit. Anno 1760 colonia in partes duas divisa est: Alte Piccardie (nunc ad Osterwald commune pertinens) et Neue Piccardie[1]. Ab anno 1806 regio ad Magnum Ducatum Montensem pertinuit. Napoleone imperatore victo Georgsdorf pars Regni Hannoverani fuit. Anno 1862 Georgius V rex Hannoverae vico novam ecclesiam donavit. Incolae gratia adducti coloniae novum nomen Georgsdorf (Latine "Vicus Georgii") dederunt. Regnum Hannoveranum autem anno 1866 a Borussia occupatum est. Anno 1885 Circulus in Comitatu Binethensi conditus est, cuius caput tum Benthemia erat et ad quem Georgsdorf ad hunc diem pertinet. Ab anno 1946 Circulus Binethensis pars Saxoniae Inferioris est. Numerus incolarum tum multis hominibus auctus est, qui e Germania Orientali fugati erant. Anno 1974 Georgsdorf cum aliis communibus se ad commune generale Neuenhaus coniunxit. Anno 2007 Ioannes Scholten (CDU) novus magister civium electus est.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Georgsdorf spectant.


Notae recensere