Wikidata Georgius Macropedius
Res apud Vicidata repertae:
Georgius Macropedius: imago
Nativitas: 1487; Gemert
Obitus: Iulius 1558; Silva Ducis
Patria: Nederlandia

Officium

Munus: scriptor scaenicus

Consociatio

Memoria

Sepultura: Silva Ducis

Georgius Macropedius (Nederlandice Joris van Lanckvelt), anno 1487 natus et anno 1558 mortuus, fuit humanista Nederlandicus, comoediarum Latinarum scriptor, quarum Hecastus notissima est.

Hecastus, Antverpiae 1539

VitaRecensere

Novem annos natus in Silvam Ducis venit, ubi in schola Latina educabatur et cum fratribus a Vita Communi vivebat. Anno 1502 unus fratrum factus est, anno 1512 sacerdos. In schola eadem docebat, annis a 1524 ad 1527 Leodii scholae sancti Cherubim rector fuit, a 1530 ad 1558 Ultraiecti rector Collegii sancti Hieronymi. Guilielmus Canterus, Gerardus Mercator, Ioannes Wierus discipuli Macropedii erant. De peste mortuus est.

OperaRecensere

Comoedias iam post annum 1506 componere incepit. Annis 1552 et 1554 Omnes Georgii Macropedii fabulas comicas edidit; post hanc editionem drama solum conscripsit, Iesus Scholasticus. Epistolicam vel Methodum de conscribendis epistolis edidit aliosque libros.

Comoediae Macropedii sunt:

  • Aluta (1535)
  • Adamus
  • Andrisca (1537)
  • Asotus
  • Bassarus
  • Hecastus
  • Hypomone
  • Iesus Scholasticus
  • Iosephus
  • Lazarus Mendicus
  • Petriscus
  • Rebelles
 
Epistolica Macropedii (Londinii 1649)

De imagineRecensere

In vestimento fratrum a Vita Communi Macropedius a Philippo Galle cum inscriptione Benedicti Ariae Montani[es] figuratus est.

BibliographiaRecensere

  • R. Dammer, B. Jeßing: Der Jedermann im 16. Jahrhundert. Die Hecastus-Dramen von Georgius Macropedius und Hans Sachs. de Gruyter, Berolini et Novo Eboraci 2007, ISBN 978-3-11-019944-4.
  • H. Giebels, F. Slits: Georgius Macropedius 1487–1558. Leven en Werken van een Brabantse humanist. Zuidelijk Historisch Contact, Tilliburgi 2005, ISBN 90-70641-65-8. (inkl. CD-ROM mit Transkriptionen aller Werke)
  • Jan Bloemendal (Ed.): The Latin Playwright Georgius Macropedius (1487–1558) in European Contexts. (= European Medieval Drama. 13). Brepols Publishers, Turnholti 2009, ISBN 978-2-503-53091-8.
  • O. W. Tetzlaff: Holländische neulateinische Dramen in ihrer Einwirkung auf das Deutschland des sechzehnten Jahrhunderts. Augustiniae 1969.

Nexus externiRecensere