Gentium, typus elementorum, quo gratis uti licet, a Victore Gaultney creatus et condicionibus quibusdam publicatus est. Condicionibus permittentibus typus ille ultra propagatur et mutatur (typus elementorum fontis aperti ). Habet circum MD elementa, quae et Latinorum elementorum species multas per totum orbem adhibitas et litteras Graecas Latinis aptas reddunt. Nomen, quod est genitivus pluralis verbi gens, significat typum aptum utilemque esse gentibus huius mundi permultis.

Nexus externi recensere

Descriptio diligens anglica