Kara Boghaz Gol[1], olim Sinus Amarus[2] (Turcomannice Garabogazköl, Chirgisice Кара-Богаз-Гол; nomen Sinus freti nigri significat) est sinus vel lacuna maxima Caspii maris, in litore eius orientali, linguis terrae longissimis a mari separata. Nunc in Turcomannia situs est.

Kara Boghaz Gol in photographemate spatiali anni 1995

Lacuna supersalsa est, quae salinitate mare Caspium multo antecellit; nam per fretum tenuissimum, linguam terrae perrumpens, idem nomen habens, aqua maris rapido fluxu in lacunam fugit, ubi exsiccatur. Interdum ut flumen sui generis marinum unicum fretum Kara Boghaz Gol describitur; nonnumquam aequore lacunae humiliore etiam aquae cadentes marinae ibi observabantur. Cum annis sexagesimis et septuagesimis saeculi XX aequor maris Caspii caderet, Kara Boghaz Gol fretum anno 1980 mole opertus est et ad annum 1984 lacuna tota exsiccata est; loca salsa vasta aream eius occupaverunt. Aequor maris Caspii interea elevabatur, et in mole primo foramina facta sunt, anno autem 1992 moles explosa est et ad annum 1995 Kara Boghaz Gol sinus restitutus est.

Kara Bogaz Gol fretum; molis reliquiae haud longe ab introitu e mari videri possunt

Liber Constantini Paustovskij de Kara Boghaz Gol anno 1932 editus est.

Mirabilite, minerali salem Glauberi continente, aqua lacunae abundat.

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 41°21′7″N 53°35′43″E  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica