Galicia (Russia)

urbs regionis Costromensis Russiae
Wikidata-logo.svg Galicia (Russia)
Res apud Vicidata repertae:
Galicia (Russia): insigne
Civitas: Russia
Locus: 58°23′0″N 42°21′0″E
Numerus incolarum: 16 911
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Galich Urban Okrug

Geographia

Superficies: 17 chiliometrum quadratum

Galicia[1] vel Galič[2] (tempore antiquo Galicia Meriensis[3]) urbs est in regione Kostromensi Russiae. In ripa lacus Galiciensis sita est. Incolas 16 922 habuit anni 2017.

Galicia et lacus Galiciensis

Vide etiam paginam discretivam: Galicia (discretiva)

HistoriaRecensere

Anno 1159 Galicia condita est. Anno 1237 a Tataris devastata est. Ab anno 1246 caput ducatus Galiciensis erat, a ducatu Volodimiriensi separati. Primus dux Galicia Constantinus Iaroslai filius, Alexandri Nevensis frater, fuit. Tchuhloma et Salinae Galicienses ad ducatum pertinebant. Anno 1362 a Demetrio Tanaitico ad magnum ducatum Moscoviae ducatus adiunctus erat et Georgius Demetrii filius dux Galiciae factus est. Post annum 1450 duces Galiciae aberant.

NotaeRecensere

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus, 1972, vol. 2, p. 122; Ioannis Martinov Annus ecclesiasticus Graeco-Slavicus, Bruxellis 1863, p. 90. (Textus apud Google Books)
  2. Martinov, p. 141. Russice Галич.
  3. Галич Мерьский, de nomine gentis Meria, Меря.

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 58°23′0″N 42°21′0″E • GeoNames  • 2341664 Большая российская энциклопедия