Gaius Veturius Cicurinus (quando natus sit, quando mortuus nescimus) senator Romanus ac vir publicus quinti saeculi a.C.n. fuit.

Cursus honorumRecensere

Veturius anno 455 a.C.n. una cum collega Tito Romilio electus Aequos ad Algidum montem vicit. Sed anno insequenti a tribuno plebis accusati sunt, quod praedam in aerarium transtulissent[1]. Anno 453 a.C.n. inter augures cooptatus est[2].

NotaeRecensere

  1. Titus Livius, ab urbe condita, III 31,2-6
  2. loc. cit. 32,3


Antecessores:
Marcus Valerius M'.f. Maximus Lactuca et Spurius Verginius A.f. Tricostus Caeliomontanus
Consul
455 a.C.n.
cum
Tito Romilio T.f. Roco Vaticano
Successores:
Spurius Tarpeius M.f. Montanus Capitolinus et Aulus Aternius Varus Fontinalis