Gaius Scribonius Curio (tribunus plebis 50 a.C.n.)

(Redirectum de Gaius Scribonius Curio)

Gaius Scribonius Curio (natus anno 90 a.C.n., mortuus anno 49 a.C.n.) fuit vir publicus militarisque. Quaestor et Tribunus plebis a populo creatus est. Propraetor Siciliae a C. Iulio Caesare factus est. In Africa ab regis Iubae exercitu interfectus est.[1]

De Iuventute recensere

Curio multos iuvenesque amicos habuit et notus est Ciceronis. Unus ex amicis fuit Marcus Antonius, futurus triumvir. Fulviam anno 50 a.C.n. uxorem duxit quae post eius mortem Marco Antonio nupsit. Cicero in oratione Philippica secunda contra Marcum Antonium dixit Curionem Antonium amatorem habuisse.[2] Vettius eques Curionem et alios de consilio capiendo de caede Caesaris accusavit. Accusatio plerumque non credita est et Curio non convictus est.

Cursus Honorum recensere

Anno 54, quaestor a populo creatus est. Anno 50, tribunus plebis a populo creatus est. Curio tribunus plebis in C. Iulium Caesarem orationem habuit, sed Caesar magnis muneribus eum socium sibi adsciuit[3].

Triumviratus et Bellum Civile recensere

Curio tribunus plebis senatui legem de decessendo imperio a Pompeio et Caesare tulit ut bellum civile prohiberet. Lex a senatu probata erat sed consul C. Claudius Marcellus Pompeio ultimum imperium dedit ut rem publicam conservaret. Bello civili incepto, C. Iulius Caesar in Italiam iter fecit et multa oppida vicit. Curio propraetor a Caesare factus est et missus est in Siciliam ut copiam frumenti contineret. Postea in Africam navigavit ut cum Pompei exercitibus pugnarent.

Mors Curionis recensere

Post suum adventum Curio cum Pompei exercitu a P. Attio Varo ducto proelium commisit. Exercitu Vari fugato Curio a suis militibus imperator appellatus est. Curio fugientem exercitum secutus est et urbem Uticam in quam Varus fugerat obsedit. Curio certior factus regem Iubam copias auxilio Varro misisse impetum in has copias facere constituit. Aciebus instructis et paucis militibus auxilio castris relictis, Curio ad exercitum festinavit. Saburra, dux exercitus, in insidias Curionem inlexit. Equites ante pedites et elephantes longe posuerat et iusserat eos adsimulare receptum. Simul atque copias Romanas viderunt, equites se recipere coeperunt. Curio credens hostes numero paucos esse, defessos milites iter desinere iussit et cum CC (peditibus ac equitibus) equites hostium fugientes secutus est. Equites fugientes Curionem et suos ad Saburram et reliquum exercitum duxerunt. Curio circumventus ab hostibus pugnans interfectus est[4]. Pedites relicti a Suburrae exercitu unum ad omnes interfecti sunt.

Notae recensere

  1. Caes. BC 2.23-42
  2. Cic. Phil. 2.44. Cf. Plut., Ant. 3.
  3. Dio Cassius 40.60-64.
  4. Dio Cassius 41.41-42.