Gaius Octavius Lampadio fuit grammaticus et philologus Latinus saeculi secundi a.C.n., qui insigniter Bellum Poenicum Naevii in septem libros secundum consuetudinem culturae Alexandrinae divisit. Apud Suetonium, de imitatione Cratis Mallotis:

Hactenus tamen imitati, ut carmina parum adhuc divolgata vel defunctorum amicorum vel si quorum aliorum probassent, diligentius retractarent ac legendo commentandoque etiam ceteris nota facerent; ut C. Octavius Lampadio Naevii "Punicum Bellum," quod uno volumine et continenti scriptura expositum divisit in septem libros.[1]

Nexus interni

Nota recensere

  1. Suetonius, De Grammaticis, in Suetonius: Volume II, ed. et conv. J. C. Rolfe (Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press, 1997), II, 379.

Bibliographia recensere

  • Suetonius, De Grammaticis, in Suetonius: Volume II, ed. et conv. J. C. Rolfe, 376–411. Loeb Classical Library, 38. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press, 1997.
 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!