Gabibbo (nomen quod, Latine redditum, Gabibulus esse potest et quia haec vox vere Latine sonat et quia in eadem "bibulus" apparet -quod leporem ac sales addere potest- et quia bene vocabulum originale in mentem revocare valet) est persona ficta in forma pupuli speciei imaginariae animata atque ad emissiones televisificas destinata. Pupulus Gabibulus, cuius vox immodice Genuensiter sonat et qui sermonem Italicum vocibus Genuensibus farcit, persona est iocosa, salibus, dicacitate ironiaque praecipue Ligusticis praedita, quamquam haud pariter politissima eloquentia pollens. Creatus est ab Antonio Ricci atque ab anno 1990 a statione televisifica Italica Canale 5 nomine adhibitus.

Vocabulum gabibbo, in sermone Genuensium, subiniuriose sed facete eos significat, qui ex Italia Meridiana vel etiam Centrali oriundi sunt praesertimque eos qui, ex illis plagis, in Liguriam migraverunt.