Fretum Floridense,[1] vel Fretum Floridae[2] (Anglice Florida Strait; Hispanice Estrecho de Florida), est fretum ad meridiem et orientem versus continentis Americae Septentrionalis situm, inter Sinum Mexici et Oceanum Atlanticum, atque inter Martyres insulas Civitatum Foederatarum et Cubam iacens usitate dictum. Quod loco angustissimo inter Caionem Os et litus Cubanum est 93 milia latum, atque usque ad 6000 pedum altum.[3] Fretum Vim Marinam Floridensem, initium fluminis Floridae, ex Sinu Mexici in mare ad orientem versus effert.

Despectus in Fretum Floridense ex spatio,
Principalis Freti Floridensis pars.

In litterisRecensere

Fretum Floridense est locus libri De Sene et Mari,[4] brevis mythistoriae[5] ab Ernesto Hemingway, auctore Civitatum Foederatarum, Bimini in insula Bahamensi anno 1951 scriptae annoque 1952 editae. Etiam in Florida meridiana fretisque Floridensibus positus est Florida Straits, mythistoria comica a Laurentio Shames scriptus (1992), ubi straits, vocabulum Anglicum, paronomasiam facetiarum significationum 'freti' et 'angustiarum' (difficultatum) statuit. Etiam est mythistoria The Straits of Florida a Marty Cox scriptum (2013).

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Etiam Freta Floridensia.
  2. Etiam Freta Floridae.
  3. "Strait of Florida," www.sea-seek.com.
  4. Ernest Hemingway, The Old Man and the Sea (Novi Eboraci: Charles Scribner's Sons, 1953).
  5. Liber 27 000 fere verborum habet. The Editors. "From Ernest Hemingway to the Editors of Life," Life 33 (8):124, 25 Augusti 1952 (Time, Inc., ISSN 00243019).

BibliographiaRecensere

  • Conger, Paul Sidney. 1954. A new genus and species of plankton diatom from the Florida straits. Vasingtoniae: Instirutum Smithsonianum.
  • Cox, Marty. 2013. The Straits of Florida. Cox & Associates. ISBN 0615787843, ISBN 978-0615787848.
  • Shames, Laurence. 1992. Florida straits: a novel. Novi Eboraci: Simon & Schuster. ISBN 0671749331.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Fretum Floridense spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 23°56′3″N 80°55′33″W, 25°0′1″N 79°44′59″W • GeoNames • Thesaurus Getty  • Encyclopædia Britannica