Fretum Beringianum

(Redirectum de Fretum Beringense)
Despectus in Fretum Beringianum ex satellite.

Fretum Beringianum[1] vel Beringii[2][3] (Anglice Bering Strait; Russice Берингов пролив, tr. Beringov proliv; Yupik Imakpik) est fretum maritimum inter promunturium Dezhnevii districtus autonomi Tschucotici Russiae, orientalissimum (169°43' occidentalis) continentis Asiae locum, et Caput Principis Walliae Alascae Civitatum Foederatarum, occidentalissimum (168°05' occidentalis) continentis Americae Septentrionalis locum, in latitudine circa 65°40' septentrionalis patens, aliquantulum ad meridiem circuli polaris situm.

A Symeone Dezhnev inventum est, sed ab expeditione Viti Beringii nomen cepit. Finis inter Russiam et Alascam in freto a Civitatibus Foederatis ad 168°58'37" occidentalem ponitur. Linea commutationis diei per fretum Beringianum inter Insulas Diomedis transit.

Nomen freti et maris aliquando apud libros vetustiores litteris Behringianum appellatur.

NotaeRecensere

  1. "ad fretum Beringianum" (p. 47 apud Google Books)
  2. "littora circum Fretum Beringii tam Americana quam Asiatica" (p. 379 apud Google Books)
  3. "P. Oudemansii ... Ins. Novaja Semlja et ad fretum Beringi et Turkestania": p. 231

BibliographiaRecensere

 
Charta nautica Freti Beringiani (Anglice signata).

Nexus externiRecensere

 
Proiectio Petersiana in Freto Beringiano dividitur: [1] In aliis tabulis geographicis, pars Russiae in laeva Alascae parte monstratur.
 
Insula Diomedis minor (Civitates Foederatae, laeva) et Insula Diomedis maior (Russia, dextra).
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Fretum Beringianum spectant.