Franciscus Andrieux
Obitus: 10 Maii 1833; Lutetia
Patria: Francia
Officium
Munus: politicus, scriptor scaenicus, Professor, scriptor, Causidicus, Iudex, poëta, performing artist
Patronus: Collegium Franciae
Consociatio
Memoria
Franciscus Gulielmus Ioannes Stanislaus Andrieux (natus Argentorati die 6 Maii 1759 – mortuus est Lutetiae die 10 Maii 1833), iuris consultus et iudex, fuit scriptor Francicus. Andrieux Academiae Francicae sodalis fuit accurate in Academiam anno 1803 cooptatus est et ab anno 1829 usque ad mortem Academiae secretarius perpetuus fuit.
Le chat botté, Caroli Perraultii fabulam, Latine vertit (Feles emunctae naris sive feles ἐϋκνήμις id est belle ocreata[1]).
VitaRecensere
In initio rerum novarum Francicarum advocati munere functus est et se summo studio seditiosum entheum declaravit. Post restaurationem anno 1814 cathedram in Collegio Franciae obtinuit. Anno 1795 ad Academiam cooptatus inde ab anno 1829 secretarius perpetuus eius creatus est.
Vita eius multis hominibus saeculi XVIII similis vere. Ei in animo erat, ut cum sale commentarios in multa exararet et societatem critice describeret. Sensus et misericoria potius deerant. Etiam quae de aestheticis tradidit temporis veteris esse videtur. Shakesperium reprehendit propter exaggerationes; tam litteras Theodiscas quam romanticismum Francogallicum minimi aestimavit.
In comoediis eius versus leves inveniuntur, actus bene dispositi et cogitationes subitae optime compositae sunt. Mentionis dignae sint: »Les étourdis, ou le mort supposé« (1788), »Molière avec ses amis, ou le souper d'Auteuil« (1804), »La comédienne« (1816). Insuper tragoediam pepigit: »Junius Brutus«, quae post Res novas Iulias in scaenis producta est et carmina multa inter quae ecce nonnulla hic enumerata: »Le meunier de Sans-Souci« (1797), »La promenade de Fénelon« et »Le procès du sénat de Capoue«. Opera sua omnia ipse edidit annis inter 1818 et 1823.
NotaeRecensere
Nexus externiRecensere
Lexici biographici: • Encyclopædia Britannica |