Francisca E. Buttolph, Anglice Frank E. Buttolph sed nomine nativo Frances Editha Buttles (Mansfield in urbe Pennsilvaniae die 9 Novembris 1844 nata;[1] Novi Eboraci in urbe die 27 Februarii 1924 mortua),[2] fuit praeceptrix et tabularum cenatoriarum collectrix Civitatum Foederatarum. Alumna fuit inter primas scholae normalis Mansfield(en).[1] Annis insequentibus praeceptrix fuit in urbibus Rahway Novae Caesareae, Minneapoli, Scrantoniae in Pennsilvania (ubi breve spatium scholam puellarum ipsa direxit), Bolivar Tennesiae, Saratoga Springs Novi Eboraci.[3] Ab anno 1887 Manhatae habitans[4] apud lyceum quoddam Neo-Eboracense linguas Francogallicam, Theodiscamque docuit.[5]

Wikidata Francisca Buttolph
Res apud Vicidata repertae:
Francisca Buttolph: imago
Francisca Buttolph: imago
Francisca Buttolph: subscriptio
Francisca Buttolph: subscriptio
Nativitas: 1844; Mansfield
Obitus: 1924;
Tabula cenatoria prandii apud Columbia Restaurant Novi Eboraci in urbe anno fere 1900; quo prandio collectum Buttolph incitatum esse dicitur.
Si plus cognoscere vis, vide etiam Collectus tabularum cenatoriarum Buttolph.

Ante annum 1900 tales labores renuntiavisse videtur, emolumentis fortasse auctis post mortem parentum (qui annis 1890 et 1893 obierant).[6] Ab hoc tempore collectum tabularum cenatoriarum congerere coepit. Tabularium privatum apud Bibliothecam Publicam Novi Eboraci ea concessum est, iussu bibliothecarii Ioannis Billings, ubi tabulas congerebat, curabat, enumerabat; quas ad bibliothecam dederit. Inceptionem collectus mense Februario 1900 hoc modo narravit (sed aliis documentis aliter!):

Kalendis Ianuarii, apud popinam Columbia ut prandium sumerem morans, utile fore censui tabulam victualium in bibliothecam registrare. Post septem dies, Cur non alias conservare? mihi in mentem venit. Ergo nongentas et triginta per digitos meos ad bibliothecam Astor iam pervenerunt (On New Year's Day I stopped in the Columbia Restaurant for lunch and thought it might be interesting to file a bill of fare at the library. A week later the thought occured [sic], why not preserve others? As a result 930 have passed through my fingers to the Astor Library).[7]

Mense Augusto eiusdem anni nuntius titulo "Menus Wanted for Historical Collection" in periodico Hotel Monthly divulgari iussit (vide imaginem).

Nuntius de collectu tabularum cenatoriarum. Hotel Monthly (Augusto 1900) per Federman (2011).

Collectum minus, fere 300 tabulas comprehendens, ab 1890 usque in 1904 congestum, Museo Britannico dedit. The New York Times eam "mulierculam parvulam aspectu litterariam" descripsit "quae a macula in aliqua tabula sua maxime abhorret";[8] in eodem diario confessam esse dicitur "neque duorum acuum catalogos ciborum, sed totius historicam suarum tabularum utilitatem aestimat" (she does not care two pins for the food lists on her menus, but their historical interest means everything).[9] Tabularium privatum anno 1921 redemptum est propter disputationes crebras de rebus minimis; nihilominus ad bibliothecarios anno 1923 scripsit:

Multos annos ad nullam finem vixi nisi ut meos labores in bibliotheca perficiam; cor meus, animus meus, vita mea erant. Semper in mente tenebam imaginem studentium rerum gestarum futurorum, qui nomen meum memoriamque meam gratam habuerint (For many years my library work has been the only thing I had to live for. It was my heart, my soul, my life. Always before me was the vision of students of history, who would say 'thank you' to my name and memory).[10]

Moritura iam 25 000 tabulas congesserat.[11]

Notae recensere

  1. 1.0 1.1 Orner (2012)
  2. Federman (2011)
  3. Whitaker (2012)
  4. Cf. Waters (2017), Muñoz et Rawson (2014)
  5. "Miss Frances Buttles ..." in Mansfield Advertiser (27 Iunii 1888) p. 3.
  6. Muñoz et Rawson (2014)
  7. Epistula 14 Februarii 1900 apud Federman (2011).
  8. A tiny, unostentatious, literary-looking lady . . . whose bugaboo is a possible spot upon one of her precious menus: Times (1906)
  9. Times (1904) fide Msallem (2013)
  10. Epistula apud Federman (2011)
  11. Reiner (2023)

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere