Robertus Frost anno 1941 a Frederico Palumbo, photographo diarii New York World-Telegram, lucis ope pictus
Robertus Frost anno 1941 a Frederico Palumbo, photographo diarii New York World-Telegram, lucis ope pictus

Robertus Lee Frost (26 Martii 187429 Ianuarii 1963) fuit poeta Americanus. Sua opera primum in Anglia antequam in America prolata sunt. Ob veritatem imitantes vitae rusticae depictiones et eius facultatem humilis sermonis Americani scribendi magnopere laudatur. Sua opera saepe condiciones vitae rusticae in Nova Anglia saeculo vicensimo ineunte adhibent, quibus utuntur ad investiganda multiplicia themata socialia et philosophica. Ipse, unus ex populo gratissimis et a criticis litteraiis honoratis poetis saeculi vicensimi, saepe celebratus est vivus, quattuor praemia Pulitzerana poesis accipiens, unus ex raris Civitatum Foederatarum "personis litterariis publicis, paene institutio artisticus." Ob opera poetica Clipeum Aureum Congressionalem anno 1960 accepit.

Robertus Frost Franciscopoli Californiae natus est, patre Gulielmo Prescott Frost minore, matre Isabella Moodie. Mater fuit progenies Scotica, pater progenies Nicolai Frost ex Tivertonia Angliae, qui ad Novam Hantoniam in Wolfrana anno 1634 navigaverat