Aedicula in Curia Iulia ubi Senatus sedebat
Aedicula in Curia Iulia ubi Senatus sedebat

Senatus consultum ultimum est decretum senatus Romani antiqui per quod in maximis reipublicae periculis et insanabilibus civium seditionibus imperium consulum ceterorumque summorum magistratuum ita augebatur ut arma adversus cives capere eosque impune interficere illis liceret. Quae nova potestas ita a Sallustio definiebatur: "ea potestas per senatum more Romano magistratui maxuma permittitur: exercitum parare, bellum gerere, coercere omnibus modis socios atque civis, domi militiaeque imperium atque iudicium summum habere; aliter sine populi iussu nullius earum rerum consuli ius est." Formula illius senatusconsulti erat: "Dent operam (vel Videant) consules ... ne quid respublica detrimenti capiat." Hoc senatusconsulti genus in usu fuit a tempore Gracchorum usque ad secundum triumviratum (43 a.C.n.) : antea enim si quando tale remedium ad reipublicae salutem necessarium videbatur dictatorem consulto senatu dicebant consules cui per sex menses summum imperium sine provocatione, sine tribunicia intercessione deferebatur.

Iam a secundo saeculo ante Christum Romani ad dictaturam decurrere reformidare coeperunt