Adhibetur parva π ut constans exprimatur.
Adhibetur parva π ut constans exprimatur.

In mathematicae scientia, numerus π (pi) est praeclarus numerus irrationalis, quem ex divisione circumferentiae magnitudinis per diametrum eius emanat, vel, ut dicitur, "quantitas, in quam cum multiplicetur dyameter, proveniet circumferentia". A littera Graeca denotatur, ut notum est anno 1706 a Gulielmo Jones mathematico primum scriptum fuisse; omnes autem tantum hac notatione usi sunt solum post ipsius adoptionem a Leonhardo Eulero mathematico Helvetico. Omni ratione, est prima verbi περιφέρεια littera, quae Graece 'longinquitas circuitus' vel 'mensura circum figuram' significat. Quod omnes circuli eandem rationem habent, π est numerus constans.

Numerus pi ad quinquaginta figuras decimales est praeterpropter

≈ 3.14159 26535 89793 23846 26433 83279 50288 41971 69399 37510

sed ultra quam satis est tantas figuras scire in computationibus physicae, fere semper solum quinque aut sex primis figuris uti sufficit