Renatus senex
Renatus senex

Renatus Andegavensis cognomento bonus, Francogallice René d'Anjou atque saepe le bon roi René, fuit nobilis Franciae qui etiam regna transmarina sibi vindicavit, videlicet Hierosolymitanum, Neapolitanum, Siculum. Filius fuit Ludovici II ducis Andegavensis et Yolandae Aragonensis. Pater fuit Margaritae Andegavensis reginae Angliae. Neque Hierosolymam neque Siciliam unquam visitavit. Neapoli haud regnavit, nisi quod inter annos 1437 et 1442 in terris huius regni vano militabat. Francogallice de amore et de nobilitate scripsit. Ordinem crescentis lunae anno 1448 condidit.

Renatus die fere 16 Ianuarii 1409 in castello Andegavensi natus est ubi pater, qui ante decem annos e Neapoli expulsus erat, ducatum suum Andecavensem gubernabat. Praenomen ad honorem sancti episcopi Andegavensis Renati datum est. Frater natu maximus Ludovicus haeres fuerit tam huius ducatus quam comitatus Provinciae; soror natu maior Maria anno 1413 desponsa est Carolo comiti Pontievriae, cui Renatus annis insequentibus contubernalis erat dum Carolus (rex Francorum futurus) sub Yolandae tutela vivebat