Hizbullah (Arabice: حزب الله ḥizbu-llāh 'factio Dei'), quae etiam Hezbollah, Hisbollah, aliter scribitur, est factio politica et militaris Libanica, cuius socii maxima ex parte sectam Islamicam Siiticam sequuntur. Quorum doctrinae Islamisticae auctor est Ruhullah Khumayni, qui Seditionem Islamicam in Irania concitavit.

Quamquam se publicae electioni offert et hodie 14 ex 128 sedibus Parlamenti et Ministerium Laboris tenet, dubium non est quin plus sit quam factio tantum, quales quidem factiones democraticas in Occidente cognovimus. Non enim desinerunt assectatores Hizbullah rei bellicae studere, cum miles Israeliticus eorum rebellione ex Libano cum ignominia evictus iam non nisi minimas terras, scilicet Praedia Siba, occupet. Prorsus partes rei publicae agit Hizbullah per regiones Libani Siiticas sicut eas quae trans Leontem sitae ad meridiem vergunt et Bicam vallem et Beryti suburbia meridionalia, ubi cunctis fungitur aediliciis muneribus.