Thomas Hobbesius Malmesburiensis
Thomas Hobbesius Malmesburiensis

Thomas Hobbesius Malmesburiensis (die 5 Aprilis 1588 natus; mortuus in Hardwick Hall Angliae, 4 Decembris 1679), fuit philosophus Anglicus, propugnator materialismi. Itaque omnia in motu et materia consistere cogitavit. Dualismum Cartesianum denegans animam hominis dixit mortalem esse. Doctrinis neoaristotelicis Galilaeum et Gassendum praetulit, sed sine dubio id quod de philosophia politica disseruit maximam sui famam posteritati reliquit. Inter libros quos scripsit, Leviathan (1651) maxime innotuit.

Thomas Hobbes in paroecia Westportensi comitatus Wiltoniensis haud procul a Malmesburia natus est die 5 Aprilis 1588. Pater, etiam Thomas appellatus, curatus sive pastor vicarius paroeciae Westportensis, vir rudis et illiteratus fuit. Accidit ut pater cum collega suo ante aedes ecclesiae quondam alapis et pugnis rixatus in fugam se daret neque umquam reverteretur. De matre ignoramus, sed tutelam puero praebuit Franciscus patruus